PL 88, col. 949

Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne

Deus, et cupit dimittere, sed si ante nos petentibus
relaxemus. An dubito miser ego homo, ne benefactis
meis divina non retribuat vices? Respice, agnosce,
et considera, o miser homo, nunquid magis tu pius
quam Deus? qui ut tibi aliqua justitiae, aut agenda
ingerat pietatis, post mercedem vel dona ipsius, tibi
proficit ipsi et quod agit. Nihil enim Dominus minus
habet in sua potentia, nec aliquid tuum indiget in
virtute, aut deest et in gloria: solummodo nostra
illi opus est salus, quam pro nobis providet gratia
ejus; quamque per nostram negligentiam illi de nobis
possidet minus. Deinde dicimus:
Et ne nos inducas in tentationem. Satis nos admonent,
fratres, verba ista esse sollicitos: ideoque rogandus
est Dominus, et crebris gemitibus tundenda

sunt nobis corda atque pectora, ne patiatur Dominus
servos suos sine suo adjutorio aliqua nos hora consistere;
ut non habeat potestatem neque aditum,
per quod adversarius noster diabolus, qui circuit
nos ut leo quotidie, quaerens aliquem nostrum devorare;
et pravis suasionibus suis quaerit corda nostra
inficere [(I Petr. V)] . Ergo incessabiliter est precandum
ad Dominum; ut dignetur adjutorii sui custodia
muro nos suae gratiae circumdare, et tentationum in
nobis aditus sua munitione obstruere; ut non patiatur
plasma facturae suae captivum fieri, et servitutibus
cedere inimici. Si tamen supradicti hostis tentationibus
non ultro nostrum tradamus assensum, et
velut nosmetipsos ipsi nos captivantes, hostem nostrum
incipiamus magis desiderare, quam fugere.

Sequimur deinde complentes orationem, dicentes:
Sed libera nos a malo. Amen. Fratres sanctissimi,
ante hoc Deus in nobis cupit perficere, quam rogetur:
quia potens est, et nihil est ei difficile, sed si
nos hoc mereamur: nec enim vult machinam cadere
nostram, quam manibus suis ipse construxit.
Festinat enim eruere nos de laqueo, si sensum nostrum
non ultro tradamus suasionibus inimici: sed
rogantes incessabiliter Dominum, ut attributo nobis
suae gratiae adjutorio, digne dicamus: Quoniam a
dextris est nobis Dominus ne commoveamur [(Psal. XV)]
;
et securi de Domino iterum repetamus: Non timebo
mala quoniam tu mecum es [(Psal. XXII)]
. Ut qui in
principio hujus orationis ostendit nobis per gratiam,
Dominum Patrem audere dicere, iterum ipse in fine

orationis a malo dignetur nos liberare. Amen.
Ergo, fratres, finita ad Dominum oratione, ipso juvante
agamus nunc de caetero de nostri servitii opere:
ut qui nos jam in filiorum dignatus est numero
computare, non debeat aliquando de malis nostris
actibus contristari. Ita enim ei omni hora de bonis
suis in nobis parendum est, ut non solum iratus
Pater suos nos aliquando filios exhaeredet; sed metuendus
Dominus irritatus a malis nostris, ut nequissimos
servos perpetuo tradat in poenam, qui eum
sequi noluerunt ad gloriam. Exsurgamus tandem
aliquando ut pigri, excitante nos Scriptura ac dicente: Jam enim hora est nos de somno surgere
[(Rom.
XIII)]
; et apertis oculis nostris ad lumen deificum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.