PL 88, col. 962
Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne
quam animae, redduntur securi. Quia sive bene,
sive male, pastori incumbit quod in ovibus exercetur;
et illum tanget in discussionis judicio rationem
reddere, qui imperat, non qui imperata perficit,
sive bona sive mala. Ideo enim via angusta a
talibus creditur ambulari, quia propria in eis desideria
minime adimplentur: et non quod volunt
perficiunt, sed alieni judicii jugum trahentes, quo
ire delectationibus suis voluerint, repelluntur; et
a magistro eis quod agere aut facere denegatur.
Amaricatur voluntati eorum quotidie in monasterio
pro Domino, et ad probationem quaeque injuncta
fuerint, sustinent velut in martyrio patienter; sine
dubio illud Domino cum propheta dicturi in monasterio: Propter te morte afficimur tota die; aestimati
sumus ut oves occisionis
[(Psal. XLIII)]
. Et item
dicturi postea in judicio Domino: Probasti nos,
Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum,
induxisti nos in laqueum: posuisti tribulationes in dorso
nostro, imposuisti homines super capita nostra [(Ibid.
LXV)]
. Cum ergo dicunt: Imposuisti homines super
capita nostra, noscuntur habere super se debere majorem
constitutum vice Dei, quem in monasterio
timeant. Et subsequentes testimonium convenienter
item Domino dicent in illo jam saeculo: Transivimus
per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium [(Ibid.)]
;
hoc est, transivimus per amaricationes
voluptatum nostrarum, et servitio obedientiae pervenimus
ad tuae refrigerium pietatis. Sed haec ipsa
obedientia tunc acceptabilis erit Deo, et dulcis hominibus,
si quod jubetur non tepide, non tarde, vel
cum murmuratione, vel cum responso nolentis efficiatur.
Quia obedientia, quae majoribus praebetur,
Deo datur. Sicut dicit Dominus doctoribus nostris: Qui vos audit, me audit
[(Matth. X)]
. Et alibi dicit: Obauditu auris obedivit mihi
[(Psal. XVII)]
. Ergo ipsa
obedientia, cum bono animo a discipulis praebeatur; quia hilarem datorem diligit Deus
[(II Cor. IX)]
. Nam si
cum malo animo discipulus obedit, non solum nobis
ore, sed et Deo de corde improperat, quod malo
animo facit. Et quamvis impleat, quod eis fuerit imperatum;
tamen acceptum jam non erit Deo, qui
cor ejus respicit murmurantis: et quamvis faciat
quod jubetur, tamen cum malo illud faciat animo,
nullam de ipso facto mercedem Dominus imputabit:
cum scrutans mox Deus corda ejus, triste facientis
votum in eo invenit.
CAPUT VIII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De taciturnitate discipulorum, et qualis et quanta debeat
esse.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Humani generis machina nostrum est corpusculum:
et cum sit mensura parvum, et in aliquantis
prolixis hominibus vix quinque a terra pedibus erigatur,
o jactantiae vanitas? omnis homo vivens in
ipsa parvitate sua altitudinem coeli et latitudinem
terrae putat se sua sapientia mensurare. Unde scientes