PL 88, col. 968
Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne
quotidie die noctuque Domino factorum nostrorum
opera nuntiantur; cavendum ergo est omni hora,
fratres, sicut dicit in psalmo tertio decimo Propheta [(Psal. XIII)] ;
ne nos declinantes in malum, et inutiles
factos aliqua hora aspiciat Dominus; et parcendo
nobis in hoc tempore, quia pius est, exspectat
nos converti in melius, dicat nobis in futuro judicio: Haec fecisti, et tacui
[(Psal. XLIII)]
.
Deinde secundum humilitatis gradum in scala
coeli ascendit discipulus, si propriam non amans
voluntatem, desideria sua non delectetur implere:
sed vocem illam Domini factis imitetur dicentis: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui me
misit
[(Joan. VI)]
. Et iterum dicit Scriptura: Voluntas
habet poenam, et necessitas parit coronam.
Deinde tertium humilitatis gradum in scala coeli
ascendit discipulus, si postquam nihil suo judicio
praesumens eligat quae non expediant, dicente
Scriptura: Sunt viae quae videntur hominibus rectae;
quarum finis usque ad profundum inferni demergit [(Prov. XIV)]
.
Et item dicit David: Corrupti
sunt, et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis [(Psal. XIII)]
.
Item dicit Apostolus: Omnia licent,
sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed ego
sub nullius redigar potestate [(I Cor. VI)]
. Ergo non
solum cavens haec discipulus, sed et omni obedientia
se subdat majori; imitans Dominum, de quo dicit
Apostolus: Factus obediens usque ad mortem [(Phil.
II)]
. Et item vox Domini laudat de hac obedientia
populum gentilium, dicens: Obauditu auris obedivit
mihi [(Psal. VII)]
. Et sub abbate sibi nos Dominus
obaudire demonstrat, cum dicit doctoribus nostris: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit [(Luc. X)]
.
Deinde quartum humilitatis gradum in scala coeli
ascendit discipulus, si in ipsa obedientia duris et
contrariis rebus, vel etiam quibuslibet irrogatis injuriis
tacite patientiae constantiam amplectatur, et sustinens
non lassescat, vel discedat, dicente Scriptura: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [(Matth. X)]
.
Et item de tali re hortatur nos Propheta,
dicens: Confortetur cor tuum, et sustine Dominum [(Psal. XXVI)]
.
Et ostendens fidelem pro Domino universa
etiam contraria sustinere debere per sufferentium
dicit Propheta personas: Propter te morte afficimur
tota die: aestimati sumus ut oves occisionis [(Psal. XLIII)]
.
Et securi de spe retributionis divinae
subsequuntur gaudentes ac dicentes: Sed in omnibus
his superamus, propter eum qui dilexit nos [(Rom.
VIII)]
. Et item in alio loco Scriptura ex ipsorum persona
dicit: Probasti nos Deus, igne nos examinasti,
sicut igne examinatur argentum. Induxisti nos in laqueum;
posuisti tribulationes in dorso nostro [(Psal.
LXV)]
. Et ut ostendat nos sub majore esse debere,
subsequitur dicens: Imposuisti homines super capita
nostra [(Matth. V)]
: sed et praeceptum Domini in adverso,
et in injuriis per patientiam adimplentes, qui
percussi in maxillam praebent aliam; sublata tunica
dimittunt et pallium: angariati milliario vadunt et