PL 88, col. 99
Miscellanea (Venantius Fortunatus), J. P. Migne
Pro Rege colla tradidit:
Dilectionem pectoris,
Cervice caesa, prodidit.
Magnus sacerdos, qui dabat
Templi sacrata munera.
Fuso beato sanguine,
Est factus ipse victima.
Felix pio de vulnere,
Quae poena palmam praebuit!
Qui morte mortem conteris,
Nunc regna coeli possides.
Gloria sit Deo Patri,
Gloria Unigenito,
Una cum sancto Spiritu,
In sempiterna saecula.
CAPUT XI. De domno Saturnino .
Janua celsa poli, terra pulsante, patescit,
Et recipit natos, quos generavit humus.
Admiranda haec est occasio facta salutis,
Ut de morte sua praemia lucis emant.
Saturninus enim cupiens se nectere Christo,
Carnali in habitu noluit esse diu.
Vincula corporei dissolvere [dissolvi] carceris optans,
Plenius ut Domino se sociaret homo.
Tempore maturo cum jam spes esset adulta,
Sumpserunt pretium vota beata suum.
Dumque sacerdotio frueretur in urbe Tolosa,
Et populis Christum panderet esse Deum,
Ostendens verbis, addens miracula factis,
Ut quod sermo daret, consequeretur opus.
Gentiles animas rapiens de fauce tyranni,
Subdebat regi, qui dedit arma sibi.
Sed vitiata malis, et plebs infecta venenis,
Curari effugiens, aegra jacere volens.
Comprendit male sana virum; ad capitolia duxit,
Atque suo medico vulnera plura dedit.
Pro pietate dolum, pro melle venena rependens,
Contra tutorem noxia bella movet.
Subligat indomiti sanctum et vestigia tauri,
Et stimulat, fieret ne fuga tarda feri