PL 89, col. 1072

Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P

et deinceps cum aliqua cogitatio mala in
cor, suadente diabolo, venerit, cito episcopo, vel
priori, confiteatur, ut per veram confessionem et
poenitentiam, regnum Dei habere mereamur. Nimis
enim improbus est qui ante Dei oculos peccat et
homini confiteri erubescit.
CAPUT XXXII.-- Ordo ad poenitentiam accipiendam, et confessionem faciendam.
Haec est oratio poenitentiae et confessionis nostrae,
quae coram Deo et sacerdotibus ejus a nobis pariter
agendae sunt, id est, in unoquoque anno tribus vicibus,
id est in tribus Quadragesimis populus fidelis
suam confessionem suo sacerdoti faciat, et qui plus
fecerit, melius facit. Monachi in unoquoque Sabbato
confessionem faciant, cum bona voluntate, episcopo

aut priori suo. Quando volueris confessionem facere
peccatorum tuorum, viriliter age, et noli erubescere,
quia inde venit indulgentia; et sine confessione non
est indulgentia.
Imprimis prosterne te humiliter in conspectu Dei
in terra ad orationem, et roga beatam Mariam cum
sanctis apostolis, et martyribus, et confessoribus,
ut ipsi intercedant pro te ad Dominum, et Deus
omnipotens dignetur tibi dare sapientiam perfectam,
et scientiam, et intelligentiam veram, ad confitendum
peccata tua. Et postea surge cum fiducia et
vera credulitate, et dic illi: Serve Dei, credis in
Deum Patrem omnipotentem creatorem coeli et
terrae?
Respond. Credo.
Interrog. Credis in Patrem et Filium et Spiritum
sanctum?
Respond. Credo.
Int. Credis quod istae tres personae, quomodo diximus,
Pater et Filius Spiritus sanctus, tres personae
sint, et unus Deus?
Respond. Credo.
Int. Credis quod in ipsa carne in qua nunc es,
recipere habes quod egisti, et quod egeris sive bonum,
sive malum?
Respond. Credo.
Int. Credis resurrectionem et vitam aeternam esse
tibi post mortem?
Respond. Credo.
Int. Vis dimittere omnia mala illis omnibus qui in
te peccaverunt, ut Deus dimittat tibi omnia peccata
tua? dicente eodem Domino in Evangelio: Si remiseritis
hominibus peccata eorum, remittentur vobis peccata
vestra [(Matth. XVIII, 35)]
.
Respond. Volo.
Et postea require eum diligenter, si sunt secum
opera mala, quae separant hominem (ut ait Apostolus)
a regno Dei. Haec sunt mala cogitatio, malus
sermo et otiosus, odium, invidia, detractio, maledictio,
convicium, turpiloquium, scurrilitas, dissimulatio,
adulatio, murmuratio, cupiditas carnalis,
elatio, desidia, pigritia, inhonoratio, bonorum inhonoratio,
cognatorum inhonoratio, diebus Dominicorum
et sanctorum solemnitatum ignorantia, iracundia,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.