PL 89, col. 1289

Sermo de cupiditate (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

dicens: Exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis
meae in futurum, quia judicium meum ut congregem
gentes et colligam regna, ut effundam super eas
indignationem meam et omnem iram furoris mei; in
igne enim zeli mei devorabitur omnis terra [(Soph. III,
8)]
. Ecce etenim ira, tribulatio et angustia, calamitas
et miseria, tenebrae et caligo, nebulae et turbo,
tuba et clangor, ignis elementa consumens, tempestas
valida cuncta devastans. Ira judicis intolerabilis,
furor importabilis, et quis peccatorum talia
non pertimescat? Si Paulus, sanctorum labores et
virtutes exsuperans, talia formidabat, ipse enim
tremebundus clamat: Terribilis est quaedam exspectatio
judicii et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios.
Horrendum est incidere in manus Dei viventis
[(Heb. X, 27, 31)] .
Ibi certe ad vindictam malorum innumerabilis
apparebit multitudo angelorum, et coelis
ac terris ardentibus, Domino quoque atque apostolis
consedentibus, separabit malos de medio justorum,
et quodammodo zizaniam a tritico separantes, alligabunt
fasciculos ad comburendum, dum pares paribus,
id est avaros cum avaris, adulteros cum adulteris,
homicidas cum homicidis, fornicatores cum
fornicatoribus, fures cum furibus, raptores cum raptoribus,
mendaces cum mendacibus, perjuros cum
perjuris, voraces cum voracibus, ebriosos cum
ebriosis, elatos cum elatis, superbos cum superbis aptaverint
atque conjunxerint, ut par ibi sit manens supplicium,
quorum in hac vita par exstitit conservatio;
sed nec ullus erit reditus ad veniam ultra, quia ibunt

in supplicium aeternum, nec precibus iram judicis ad
misericordiam aliquis flectet; quia omnibus secundum
opera reddet, et quidem preces multiplicabunt,
et ejulantes miseri clamabunt: Domine, Domine,
aperi nobis [(Luc. XIII, 25)]
. Et tamen ab intus respondetur
illis: Amen dico vobis, nescio vos qui estis: discedite
a me, operarii iniquitatis. Ibi erit fletus et stridor
dentium [(Ibid., 27)]
.
14.
Dicunt fortasse tales pro quibus talia ex divinis
eloquiis proferimus: Ecce terruisti nos, et
jam pene desperationi succubuimus. Si haec ita se
habent, quis nostrum salvabitur? quid agendum est
nobis? Respondeo non meis sed Domini verbis: Intrate per angustam viam, quia lata porta et spatiosa

est quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant
per eam;
quoniam angusta porta et arcta est via quae
ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam [(Luc.
XIII, 24)]
. At inquiunt: Arcta via et angusta porta
illis proponitur qui saeculum derelinquunt, qui domos,
agros, uxores, filios, servos atque ancillas, et
omnia quae terreno affectu saeculares implicant, despiciunt,
ut ei placeant cui se probaverunt. Verum
est quod dicitis, sed et vobis juxta modulum ordinis
vestri, secundum vires mensurae vestrae, arcta via
et porta angusta objicitur. Quia Dominus duas tantum
portas ac duas vias proposuit. Per latam portam
et spatiosam viam multos dixit tendere ad perditionem;
per angustam portam et arctam viam paucos
intrare ad vitam; nec tertiam portam nec tertiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.