PL 89, col. 1298
Sermo de lectione evangelica (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne
Christum satiant, et in alio sitientem potant, et in
alio hospitem suscipiunt, et alio nudum operiunt,
et in alio infirmum vel in carcere positum visitant,
his procul dubio devotis actionibus tanquam brachiis,
quotidie eumdem ipsum puerum amplectuntur
Et quia haec agentes illum se in his suscipere plena
fide cognoscunt, illum se in his videre non dubitant,
qui dixit: Et quandiu fecistis uni de his minimis
meis, mihi fecistis, atque eisdem operibus, ut ad
pacem Dei redeant, et peccati scandalo absolvisse
credunt, recte credunt. Recte idem Simeon exclamat
dicens: Nunc dimittis servum tuum, Domine,
secundum verbum tuum, in pace, quia viderunt oculi
mei salutare tuum. Ac si electi dicant: Ideo nos a
peccati scandalo promissione tua absolvens, jam in
pace reconciliatos passibus amoris propinquare coelestibus
facis, quia fidei oculis salutare tuum, id
est Dominum Jesum Christum in membris ejus
intueri, eumque piis operibus amplecti meruimus.
De quo adhuc sive ille, sive isti, Deo Patri dicunt: Quod praeparasti ante faciem omnium populorum.
Nisi a toto pars intelligenda sit populorum, quae
Salvatorem in carne viderit, juxta litteram ratio
non stabit, quia eum nec carneis, nec fidei oculis
omnes populi conspexerunt. Ante faciem ergo
omnium populorum hoc salutare tuum dicitur praeparatum,
quia ex omnibus populis in eum crediderunt,
quia eum credentes fidei oculis aspexerunt.
Nam quod Dominus dicit Thomae: Quia vidisti me
credidisti, beati qui non viderunt et crediderunt [(Joan.
XX, 29)]
, hoc de visione corporali locutus est, de
quo et subditur: Lumen ad revelationem gentium et
gloriam plebis tuae Israel. Hoc itaque lumine de
tenebris revelate, et hoc inventae, hoc illustratae
sunt gentes, sicut scriptum est: Gentium populus;
qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. Sedentibus
in regione umbrae mortis lux orta est eis [(Isa. IX,
2)]
. De hoc lumine Joannes evangelista testatur
dicens: Erat lumen verum, quod illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum [(Joan. I, 9)]
.
De hoc in Epistola sua dicit: Deus lux est, et tenebrae
in eo non sunt ullae [(I Joan. I, 5)]
. De hoc idem lumine
in Evangelio ait: Lumen venit in mundum, et dilexerunt
homines magis tenebras quam lucem (Joan. III,
19). Et iterum: Quandiu sum in mundo, lux sum
mundi [(Joan. IX, 5)]
. Quodque cum sit etiam gloria
gentium, in eo ad gloriam Israelis dicitur praeparatum,
quia sive in patriarchis ac prophetis, atque
apostolis, imo etiam in ipso omnium capite Christo,
sive in eloquiis Dei, amplius gens illa quam gentes
gloriosa monstratur, Apostolo attestante, quia ait: Quid ergo amplius est Judaeo? aut quae utilitas circumcisionis?
multum per omnem modum. Primum
quidem quia credita sunt illis eloquia Dei
[(Rom. III, 1)]
.
Et rursum: Et quorum adoptio est filiorum, et gloria,
et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa,
quorum patres, et ex quibus Christus secundum
carnem, qui est Deus benedictus in saecula. Amen [(Luc.
II, 35)]
. Sequitur: