PL 89, col. 1306

Homilia in transfiguratione Domini (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

2.
Et post dies sex assumpsit Jesus Petrum et Jacobum,
et Joannem fratrem ejus, et duxit illos in montem
excelsum seorsum, et transfiguratus est ante eos [(Matth. XVII, 1)]
.
Certe hi sunt tres apostoli, quos
dixit non gustaturos mortem, donec eum viderent
in gloria transformatum, in qua tamen ejus transformatione
demonstratum est, qualis in coelesti patria
futura sit sanctorum Ecclesia. Sed primum nobis
quaerendum est quid sit quod praedictam Salvatoris
transfigurationem Matthaeus post sex dies, Lucas
vero post octo factam perhibuit. Nunquidnam horum
quilibet a veritate dissentit, dum sibi invicem quasi
neuter consentit? Sed sciendum nobis est, quia et
Matthaeus, dierum facta mentione, a toto totum, et
Lucas a toto partem expressit. Vespera enim diei

erat, quando ista Dominus locutus est, quam utique
Matthaeus minime tetigit. Lucas vero pro tota die
computavit. Mane autem fuit quando idem in monte
transfiguratus est, quod sicut Matthaeus ex toto reliquit,
sic Lucas pro toto assumpsit. Matthaeus ergo
totum a toto significans, solos in medio sex dies integros
inseruit; Lucas vero a parte totum ostendens,
et vesperam primi et mane octavi diei supputavit;
ubi tropus magnae locutionis intelligitur, qui Graeca
locutione synecdochen appellatur, quod Latine dici
potest, vel a parte totum, vel rursum pars a toto,
quique per sacras paginas frequenti inculcatione plurimas
absolvit quaestiones, juxta quem etiam illa
praecipue reseratur, qua Dominus coeli tribus diebus
et tribus noctibus in sepulcro jacuisse declaratur,

cum manifestum sit quod sexta feria inclinata jam
die, hora videlicet nona, spiritum emiserit, et Dominica
ante lucem surrexerit.
3.
Quaerendum etiam cur tantum cum tribus discipulis
oraturus montem ascendit, tribus tantum gloriam
suae majestatis illo in tempore manifestavit.
Nunquidnam sine causa factum fuisse putabitur, ut
alios tunc apostolos mysteria suae revelationis celaret,
quibus eum dixisse auctoritas sancta testatur: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei
[(Luc. VIII,
10)]
? Et rursum: Omnia quaecunque audivi a Patre
meo nota feci vobis [(Joan. XV, 15)]
. Concedamus igitur
quod primates, quod columnae erant inter caeteros
apostolos, sicut Paulus dicit, Petrus et Jacobus et

Joannes, qui videbantur columnae esse, et idcirco magis
illis quam aliis secreta sua Dominus revelavit:
quibus etiam solis moestitiam cordis de Judae vel Judaeorum
proditione, quae illius imminente passione
mox futura erat, seorsum aperuit. Nunquid tamen
propterea mysterium latens hoc in facto aliquis defuisse
putabit? Nequaquam igitur sine praefigurationis
sacramento ad tantam Redemptoris gloriam intuendam,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.