PL 89, col. 1321

Vita SS. Paldonis Tasonis et Tatonis (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

illi atque ejus uxori: In quacunque die comedetis de
ligno scientiae boni et mali, morte moriemini [(Gen. II,
17)]
. Quae videlicet sententia non solum corporis, sed
et animae mortem ostendit. Sed quia benignissimus
Deus serpentis suasionibus miserabiliter vidit hominem
deceptum, fragiliorisque esse materiae figmentum,
noluit hunc esse in aeternum damnatum. Hinc
enim actum est, ut unigenitus Dei Filius carnem
sumens moreretur pro nobis, ne mors animae ultra
regnaret in nobis, ut quod in Adam perdideramus,
in Christo reciperemus. Hinc enim scriptum est: Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum
factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub
lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus [(Galat. IV, 4)]
.
Sed quo charitatis ardore id fecerit

pro nobis, nullus verbis explicat ex nobis; ait
enim ipse Dei Filius: Sic Deus dilexit mundum, ut
Filium suum unigenitum daret [(Joan. III, 16)]
. Hinc
iterum Paulus dicit: Qui dilexit me, et tradidit seipsum
pro me. De quo rursus ait: Cum in forma Dei
esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo:
sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens in
similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut
homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque
ad mortem, mortem autem crucis [(Philipp. II, 6)]
. In
qua scilicet humanitatis forma conversatus inter
homines per omnia ut homo, excepto peccato, iter
eis ostendit quo ad derelicta gaudia repedare possint.
Si autem quod sit hoc iter inquirimus, Dominum
in Evangelio dicentem attendamus, ait enim:
Ego sum via, et nemo venit ad Patrem, nisi per me [(Joan. XIV, 6)]
.
Ecce audivimus iter per quod patriam
repetamus, videamus nunc quibus modis ad
ambulandum gressus dirigamus. Qui (inquit Joannes) dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit
et ipse ambulare
[(I Joan. II, 6)]
. Libet autem intueri
quae sint haec Christi vestigia, qui gressus, quibus
in carne ambulavit pro nobis. Ut caetera taceam
quae evangelica plenitudine narrantur de baptismo
ad tentationem ac jejunium, de jejunio ad praedicationem,

3.
Tres igitur ex nobili genere orti, jure consanguinitatis
propinqui, Paldo, Taso et Tato, fuerunt
viri Beneventani: ex quibus superior Paldo ex
uno, Taso vero et Tato ex altero fratre sunt procreati.
Ii evangelica voce excitati, divinoque amore inflammati,
una eis sententia, unum consilium fuit, unumque
exstitit votum, patriae solum, divitias parentesque
relinquere, et nudos nudum Christum sequi,
nudos cum nudo adversario pugnare, Galliarumque
provinciam pro voto expetere: atque inibi, corpore,
non mente ductos, diversa monasteria inquirere, lenique
jugo Christi colla mentis submittere. Hoc autem
idcirco studiose facere praevidebant, ut propter
Christum ne uno qui superesse poterat aspectu visionis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.