PL 89, col. 1330

Vita SS. Paldonis Tasonis et Tatonis (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

hanc humilitatis confessionem et mihi a Deo venia dabitur,
et illis salubris correctio ministrabitur. Sed
unde exordiar? unde loquendo initium sumam? Omni
enim ex parte sanctum a nobis propositum violatur,
et pene nihil nobis superest, nisi quod sanctus Pater
praedixit Benedictus [(Reg. cap. I.)] , per tonsuram et
habitum nos Deo mentiri. Videmur pene omnes ad
superbiam prompti, ad contentionem, ad scandalum,
ad detractionem, ad mendacium, ad maledicendum,
ad accusationis laesionem, ad contumaciam, ad
iram, ad amaritudinem et despectionem, ad susurrationem,
ad murmurium, ad gulam, atque ad ornatum
vestium sumus illecti: et ut breviter cuncta
perstringamus, ea per quae sancti coelestia consecuti
sunt regna, id est tribulationes, persecutiones,

adversitates, angustias, passiones, contumelias,
humilitatem, subjectionem, pau pertatem odio habentes;
quae nostra sunt, non quae alterius quaerentes;
falsos honores appetentes, ac per hoc invicem
invidentes, invicem mordentes; quidquid ad
praesens delectat, quidquid dulcedinis, tota mente
requirimus, nescio per quod aliud iter, fallente nos
visu interiore, a sanctorum calle deviantes, ad
vitam nos posse pervenire confidimus. Ait enim
Dominus: Arcta et angusta via est quae ducit ad vitam,
et pauci sunt qui intrant per eam [(Matt. 7, 141;
Act. XIV, 21)]
. Apostolus vero dixit: Per multas tribulationes
oportet nos introire in regnum Dei [(Rom. VIII,
17)]
. Et iterum: Si non compatimur, nec conregnabimus [(II Tim. II, 12)]
;
et, Nemo coronabitur, nisi

qui legitime certaverit [(Ibid. 5)]
. Eia, monachi nostri,
quid ad haec dicturi sumus? aut (quod enim
nefas est) Scripturam mendacem, aut nosmetipsos
mendaces veraciter appellabimus. Sine via enim
tendentibus labor est itineris, non profectus. Aut
forte decepti dicere poterimus (ut secundum
miseriam nostram loquar) Dominum dixisse: Beati
qui induti sunt cappa, vel qui usque in horam nonam
jejunant? nequaquam; dixit autem de his qui
falsam religionem praetendunt: Veniunt ad vos in
vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces [(Matth. V, 3)]
.
De illis autem, qui beati futuri
sunt, ait: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum
est regnum coelorum, etc. Intendamus qui haec abhorremus,
quibus modis in Scriptura detestantur

ea quae nunc sequi videmur. Scriptum namque est: Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam [(Jac. IV, 6)]
;
et, Qui detrahit fratri, eradicabitur [(Ibid.
11)]
; et, Neque maledici regnum Dei possidebunt [(I Cor. VI, 10)]
;
et, Perdes eos qui loquuntur mendacium [(Psal. V, 7)]
;
et, Cecidit accusator fratrum nostrorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.