PL 89, col. 1332

Vita SS. Paldonis Tasonis et Tatonis (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

poma maturescerent; quia vero deest, in flore vanescunt.
19.
Sed quia inducias ad corrigendum hujus temporis
a pio Redemptore accepimus, agamus ut in
melius proficiamus. Non enim sufficit patrias, divitias
parentesque reliquisse, nisi nosmetipsos mortificemus.
Diem ergo mortis quotidie attendamus,
et in aeternum non peccabimus; passiones Domini
inspiciamus, et de praesentibus injuriis non dolebimus:
sicque hujus exsilii iter pergamus, ut egredientes de
corpore, angelum lucis inveniamus, per quem defensi
ab accusatore, illuc perveniamus ubi Deum cuncti
cum angelis sine fine laudemus, ubi jam nullus
erit metus mortis, nullus moeror, nullus dolor, nulla
amaritudo, nulla tenebrarum caligo; sed dies aeterna,

dies beata: in qua qui inventi fuerint, luce solis
non egebunt, qui ab ipso Agno illuminati, sicut
sol in regno Patris fulgebunt, ubi semper beati,
semper gaudentes, semper laetantes, semperque
erunt cum Christo sine fine regnantes; ubi charitas
in singulis regnabit, et Deus omnium in omnibus
erit, qui in Trinitate perfecta vivit et regnat per
omnia saecula saeculorum. Amen.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.