PL 9, col. 935
Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne
Merito igitur sal terrae nuncupati sunt, per
virtutem doctrinae saliendi modo aeternitati corpora
reservantes. Sed natura salis semper eadem est,
nec immutari umquam potest. Verum quia conversioni
homo subjacet, et solus beatus, qui ( supple,
est) usque ad finem in omnibus Dei operibus permanserit;
ideo eos, sal terrae nuncupatos, monet
in traditae sibi potestatis virtute persistere, ne infatuati
nihil saliant, et ipsi sensu accepti saporis
amisso vivificare corrupta non possint, et projecti
de Ecclesiae promptuariis, cum his quos salierint,
pedibus incedentium proterantur.
11. Mundi fugant tenebras. -- Vos estis lumen
mundi [(Matth. V, 14)]
. Natura luminis est, ut lucem quocumque
circumferatur emittat, illatumque aedibus
tenebras interimat, luce dominante. Igitur mundus
extra cognitionem Dei positus obscurabatur ignorantiae
tenebris: cui per apostolos scientiae lumen
invehitur, et cognitio Dei claret, et de parvis eorum
corpusculis, quocumque incesserint, lux tenebris
ministratur.
12.
Civitas caro a Christo assumpta, cives homines. -- Non potest civitas abscondi supra montem aedificata,
neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio,
et reliqua [(Ibid. 15)] . Civitatem carnem quam 683
assumpserat nuncupat: quia ut civitas ex varietate
ac multitudine consistit habitantium; ita in eo, per
naturam suscepti corporis, quaedam universi generis
humani congregatio continetur. Atque ita et ille ex
nostra in se congregatione fit civitas, et nos per
consortium carnis suae sumus civitatis habitatio.
Abscondi ergo jam non potest: quia in altitudine
positus celsitudinis Dei, admiratione operum suorum
et contemplandus et intelligendus omnibus efferatur.
13.
Synagoga, modium occultans lumen. Christus lucerna. --Sed nec lucerna accenditur, recondenda
sub modio. Qui enim fructus est, clauso impensam
luminis continere? Verum Synagogam digne
Dominus modio comparavit: quae susceptos fructus