PL 9, col. 945
Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne
est professus, vult sine aliqua incertae voluntatis
ambiguitate sperari: alioquin justificatio ex fide
nulla est, si fides ipsa fiat ambigua. Igitur curam
nullam esse vestitus et cibi praecipit, dicens et escis
animam, et cibo corpus esse pretiosius.
7.
Altior sensus latet in praedictis. --Et quidem
pulchrum est, praesentium rerum contemptu, curam
tantum divinis rebus impendere: sed altius sermo
descendit, et in coelestis dicti intelligentiam verbis
subjecta ratio extenditur. Thesaurum Dominus condi
jussit in coelo, et ex oculi lumine corpori quoque
splendorem spopondit, et dominis duobus neminem
placere posse testatus est: et post haec ait: Ideo dico
vobis, ne cogitetis in corde vestro, quid manducetis;
neque corpori vestro, quid induatis. Quae consequuntur,
non satis propositionibus congruunt. Numquid
et unius domini servus non possit circa vestem
esse cibumque sollicitus? Numquid per adversam valetudinem
hebetato oculi lumine obscurabitur corpus?
aut quod corporis lumen esse possit ex oculo?
Numquid thesaurizare in coelis sola nuditas aut fames
poterit?
8.
De resurrectione quaedam dubia solvuntur.