PL 90, col. 1109

Proverbia (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne

Regis enim nomen monet ut commissa regantur.
Rebus in adversis ne motus destituaris.
S
Servite Domino in timore, et exultate ei cum
tremore.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus.
Sit gloria Domini in saeculum saeculi.
Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et
usque in saeculum
Salus justorum a Domino, et protector eorum in
tempore tribulationis.
Suavis Dominus universis, et miserationes ejus
super omnia opera ejus.
Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed
non scis unde veniat, et quo vadat.
Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu
et veritate oportet adorare.
Si manus tua vel pes tuus scandalizet te, abscinde
illum et projice abs te.
Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum
daret, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat,
sed habeat vitam aeternam.
Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe
eum inter te et ipsum solum.
Sanctus spiritus disciplinae fugiet fictum, et aufert
se a cogitationibus quae sunt sine intellectu.
Sapientis oculi in capite ejus.
Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate
cordis quaerite illum.
Stultus verbis non corrigitur.
Sapiens cor et intelligibile abstinet se a peccatis.
Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae
fugabit eam.
Statera dolosa abominatio est apud Deum, et pondus
aequum voluntas ejus.
Sapiens ut sol permanet, stultus autem ut luna

mutatur.
Semel loquitur Deus, et secundo non repetit.
Sapientiam omnium antiquorum exquirit sapiens.
Sapientia abscondita et thesaurus invisus, quae
utilitas in utrisque?
Sapiens verbis innotescit paucis.
Septies cadit justus, et resurget; impii autem
corruent in malum.
Sermo durus suscitat furorem.
Somnia extollunt imprudentes.
Secura mens quasi juge convivium.
Secreta regis celare, bonum est; magnalia autem
Dei revelare, honorificum est.
Stultus in risu exaltat vocem suam.
Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et
charitas ejus in nobis perfecta est.
Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem
suum oderit, mendax est.
Spiritualis homo dijudicat omnia, et ipse a nemine
judicatur.
Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo
omnes vivificabuntur.
Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum.
Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei.
Scientia inflat, charitas aedificat.
Si vivimus spiritu, spiritu et ambulemus.
Sive vivimus sive morimur, Domini sumus.
Sic diligendi sunt homines, ut eorum non diligantur
errores.
Speculator adstat desuper, qui nos diebus omnibus
actusque nostros prospicit.
Scire Dei, approbare est; nescire vero, reprobare.
Summa apud Deum est nobilitas, clarum esse
virtutibus.
Subjectorum vitia aliquando sunt dissimulanda,
sed post haec quia dissimulabantur indicanda.
Satanae insidias evadere, non est volentis neque
currentis, sed miserentis Dei.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.