PL 90, col. 1134
Elementa philosophiae (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne
inest. Cum enim terra porosa sit, et aquis
circumdata, aliquid humoris aquae subintrant, et
aliquid aeris. Cum ergo in medio mundi sit, et ignis
ab omni parte aequaliter distet terrae, quid mirum si
aliquid caloris inde recipiat? Insunt ista terrae accidentaliter;
non naturaliter, nec ex istis constat. Similiter
de aliis licet probare; sed quia brevitatem in
hoc opere sectamur, quid in aliis de aliis sit, et
qualiter in eis accidat, ingeniis aliorum inquirere
dimittamus. Etenim principium a magistro, perfectio
autem debet esse ab ingenio et studio. Quoniam
iterum Platonem dicunt quaesisse quare magis dicatur
aqua quam terra, vel e converso, cum sic dissolvatur,
sic intelligimus illum loqui non de elementis,
quae sic dissolvuntur. Nunquam enim totum
dissolvitur elementum. Dicit enim id quod dissolvitur
non esse terram, sed terreum, id est, partem
terrae, sed quod remanet retinens proprietatem
terrae, dicit terram et elementum. Sed de hoc, Deo
annuente vitam, satis dicemus. Sunt ergo elementa
praedictorum corporum particulae, ut dicunt philosophi.
Sunt autem elementa mundi, ut dicunt philosophi,
quae videntur, de quibus hujusmodi tractatus
habendus erit.
Quare unumquodque factum sit, quare quatuor,
nec pauciora? Sed quia firmior est sententia quae
auctoritate sapientis utitur, quid inde Plato senserit
dicamus. Divini, inquit, decoris ratio postulabat
talem fieri mundum, qui et visum pateretur et
tactum. Ac si diceret: Cum Deus sola bonitate, non
indigentia, quippe qui perfectum et summum bonum
est, mundum creavit, talem voluit illum fieri,
qui videretur et tangeretur, ut homo etiam oculis in
rerum creatione et gubernatione divinam potentiam
et bonitatem percipiens, potentiam timeret, sapientiam
veneraretur, bonitatem imitaretur. Deinde subjungit:
Constabat autem nihil posse videri nisi ignis
beneficio, neque tangi sine solido, nec solidum esse
sine terra. Quomodo visus non possit esse sine igne,
nec tangibile sine terra, loquentes de sensibus corporis
ostendemus. Postea addit. Idcirco jecit Deus
quasi fundamenta ignem et terram. Sed quoniam in
eis sunt contrariae qualitates, quippe terra est corpulenta,
obtusa, immobilis, ignis subtilis, acutus,
mobilis, vidit Deus sine medio ea jungi non posse,
ideoque inter ea medium creavit, de quorum conjunctione
quia fecimus mentionem, dicamus quid
sit conjunctio, quid commistio contrariorum. Commistio
ergo contrariorum est, quando ex duobus ita
fit unum, ut neutrum remaneat id quod ante fuerat,
ut si calidissimum frigidissimo misceatur, fit tepidum,
neque frigidissimo neque calidissimo remanente;
conjunctio vero contrariorum est, quando ex
duobus ita fit unum, quod utrumque remanet id
quod ante. Quod in contrariis habentibus agentes
qualitates sine medio esse non possunt. Sunt autem
agentes qualitates, calor, frigiditas, sed quare? Loquentes
de homine dicemus. Si enim alterum alteri
apponitur, repugnant, et alterum ab altero dissolvitur;
ut ergo subsistant, oportet medium esse. Id si
tale fuerit, quod plus ad unum quam ad aliud se habeat,
paulatim in illud ad quod se plus habet transibit,
sicque illa conjunctio dissolvetur, veluti si inter
calidissimum et frigidissimum aliquid plus habens
se ad calidum quam ad frigidum ponatur, illo
in naturam calidi transeunte, et frigiditate pereunte,
dissolvetur illa conjunctio. Sin autem tale fuerit medium,
quod ad utrumque se aequaliter habeat, non
plus in naturam unius quam alterius transiens, illorum
observabis conjunctionem. Volens ergo praedicta
duo elementa commisceri, sed conjungere, ut
utrumque id quod est remanet, medium inter illa
creavit, non unum tamen, sed duo, aquam, scilicet,
et aera. Si enim solam aquam inter ea posuisset,
tum plus ad terram quam ad ignem se haberet, habet
enim commune cum terra corpulentiam, obtusitatem,
cum igne mobilitatem, conjunctio illa non