PL 90, col. 296

De ratione temporum (Beda), J. P. Migne

comprobant: neque hanc amplius sequendam, etiam
hi qui LXX magnis divinisque laudibus ad coelos
tollunt, dubitant: quorum quisquis dicta perspexerit,
credo mox nostro labori calumniam facere desistet,
si non hunc tamen lividis, quod absit, contemplatur
obtutibus. Verum utcunque ferant, haec mea scripta
legentes, primo editum pro captu meo libellum, tibi,
dilectissime abba meus Huetberte, percurrendum
atque examinandum offero, multum deprecans, ut
si quid in eo tu vituperabile deprehenderis, statim
mihi corrigendum insinues. At ubi ordinale ac rationabiliter
actum videris, mecum Deo qui donavit, et
sine quo nihil possumus facere, devotus gratias agas
Si quem sane vel illud offendit, cur aliquid de
hujusmodi negotio tentare praesumpserim: quare

de his quae sparsim in veterem scriptis inveniri potuerant,
ipse novum opus condere studuerim, audiat,
dicente sancto Augustino: Quia ideo necesse est
plures a pluribus fieri libros diverso stylo, non diversa
fide, etiam de quaestionibus eisdem, ut ad plurimos
res ipsa perveniat: ad alios sic, ad alios autem
sic. Audiat et me pro me simpliciter respondentem:
Cui displicet, vel superfluum videtur, quod haec rogatu
fratrum undecunque collegi, uniusque libelli
tenore conclusi, dimittat ea legenda, si quis velit,
et ipse de communibus patrum fontibus, quae sibi
suisque sufficere arbitretur hauriens, mecum nihilominus

debita fraternitatis intemerata jura custodiat.
INCIPIT LIBER.
CAPUT PRIMUM. De Computo vel loquela digitorum.

illecebris abstinere, tanto majus et praemium.
Porro centesimus numerus (quaeso diligenter,
Lector, attende) a sinistra transfertur ad dextram,
et iisdem quidem digitis, sed non eadem manu:
quibus in laeva manu, nuptae significantur et viduae:
circulum faciens, exprimit virginitatis coronam
Primo fit indigitatio in laeva manu. tali modo.
Cum ergo dicis Unum, minimum in laeva digitum
inflectens, in medium palmae artum infiges. Cum

dicis Duo, secundum a minimo flexum, ibidem impones.
Cum dicis Tria, tertium similiter afflectes.
Cum dicis Quatuor, itidem minimum levabis. Cum
dicis Quinque, secundum a minimo similiter eriges.
Cum dicis Sex, tertium nihilominus elevabis, medio
duntaxat solo, qui Medicus appellatur, in medium
palmae fixo.
Cum dicis Septem, minimum solum, caeteris interim
levatis, super palmae radicem pones. Juxta quem
cum dicis Octo, medicum. Cum dicis Novem, impudicum
e regione compones. Cum dicis Decem,
unguem indicis in medio figes artu pollicis. Cum
dicis Viginti, summitatem pollicis inter medios indicis
et impudici artus immittes. Cum dicis Triginta,
ungues indicis et pollicis blando conjunges amplexu.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.