PL 90, col. 298

De ratione temporum (Beda), J. P. Migne

quaeque per haec occultius innuendo significans, vel
imperitos quosque quasi divinando deludens. Cujus
ordo ludi vel loquelae talis est: cum primam alphabeti
litteram intimare cupis, unum manu teneto:
cum secundam duo, cum tertiam, tria. Et sic ex
ordine caeteras.
Verbi gratia: si amicum inter insidiatores positum,
ut caute rem agat, admonere desideras: III,
et I, et XX, et XIX, et V, et I, et VII, et V, digitis
ostende. Hujus namque ordinis litterae, Caute age,
significant. Potest et ita scribi, si causa secretior
exigat. Sed haec Graecorum computo litterisque facilius
disci simul atque agi possunt, qui non ut
Latini, paucis iisdemque geminatis suos numeros
solent exprimere litteris, verum toto alphabeti sui

charactere in numerorum figuras expenso, tres qui
plus sunt numeros notis singulis depingunt, eumdem
pene numeri figurandi, quem scribendi alphabeti
ordinem sequentes, hoc modo:
Α
I
Ξ
LX
Β
II
Ο
LXX
Γ
III
Π
LXXX
Δ
IV
ϙ
XC
Ε
V
Ρ
C
ϛ
VI
Σ
CC
Ζ
VII
Τ
CCC
Η
VIII
Υ
CCCC
Θ
IX
Ψ
D
Ι
X
Χ
DC
Κ
XX
Φ
DCC

Λ
XXX
Ω
DCCC
Μ
XL
DCCCC
Ν
L
Qui et ideo mox ut numeros digitis significare didicerint,
nulla interstante mora, litteris quoque pariter
iisdem praefigere sciunt. Verum haec hactenus.
Nunc ad tempora, quantum ipse temporum conditor
ordinatorque Dominus adjuvare dignabitur, exponenda
veniamus.
CAPUT II. De trimoda temporum ratione.
Tempora igitur a temperando nomen accipiunt,
sive quod unumquodque illorum spatium separatim
temperatum sit: seu quod momentis, horis, diebus,
mensibus, annis, saeculisque et aetatibus omnia mortalis

vitae curricula temperentur. De quibus singulis,
prout Dominus dederit, exposituri, primo Lectorem
admonemus trimoda ratione computum temporis
esse discretum. Aut enim natura, aut consuetudine,
aut certe auctoritate decurrit. Et ipsa quidem auctoritate
bifarie divisa: humana videlicet, ut Olympiadas
quatuor annorum, nundinas novem dierum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.