PL 90, col. 311

De ratione temporum (Beda), J. P. Migne

coeli et terrae et aquae, omniumque elementorum confusionem
putent esse designatam, item ut nec aqua,
nec terra, nec coelum, sed eorum omnium una, ut ita
dixerim, seminaria sit indicata materies. Ideoque
non invenientes mundi locum primae lucis capacem,
necessario cuncta quae de septem primis diebus legunt
aliter quam consuetudo nostri saeculi se tenet
altius perscrutando dogmatizant. Sed multo facilior
est sensus, si juxta traditiones Patrum atque catholicorum,
coeli nomine circulus coeli superioris intelligatur
esse monstratus. Terrae nomine tellus ipsa,
suis quibusque, ut nunc est, finium spatiis inclusa,
excepto quod nihil virentium germinum, nihil viventium
produxerat animantum. Abyssi vocabulo infinita
aquarum diffusio, omnem alluentium terram, in

quarum medio postmodum firmamentum coeli esse
factum commemoratur. Denique sanctus Clemens
apostolorum discipulus, et Romanae Ecclesiae tertius
post Petrum episcopus, in sexto Historiarum suarum
libro ita scribit: In principio fecit Deus coelum et
terram; terra autem erat invisibilis et incomposita,
et tenebrae erant super abyssum, et spiritus Dei ferebatur
super aquam. Qui spiritus Dei, jussu Dei, quasi
ipsa conditoris manus lucem separavit a tenebris, et
post illud invisibile coelum, istud visibile produxit,
ut superiora quidem habitacula faceret angelis, inferiora
vero hominibus. Propter te ergo, jussu Dei, aqua
quae erat super faciem terrae, secessit, ut terra tibi
produceret fructus. » Consentit huic Ambrosius Mediolanensis
antistes, in libro Hexameron secundo.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.