PL 90, col. 313

De ratione temporum (Beda), J. P. Migne

illas relinquebant obscuras. Quod si cui videtur
incredulum meatus aquarum luminis esse capaces,
videat opera nautarum, qui olei aspergine perspicuum
sibi profundum maris efficiunt, ut intelligat rerum
conditorem Deum multo amplius sui oris afflatu
quantamlibet aquarum profunditatem illustrare potuisse,
maxime cum tenuiores tunc aquae fuisse
credantur, priusquam eas conditor in congregationem
unam cogeret, ut apparere posset arida. Et diem
quidem vulgarem Dominus sententia quam et supra
posui, definivit, dicens: Nonne duodecim horae sunt
diei? Moyses autem proprium ita descripsit: Et
factum est, inquiens, vespere et factum est mane dies
unus. Quem Hebraei, Chaldaei, et Persae sequentes
juxta primae conditionis ordinem diei cursum a mane

ad mane deducunt, umbrarum videlicet tempus luci
supponentes. At contra Aegyptii ab occasu ad occasum.
Porro Romani a medio noctis in medium,
Umbri et Athenienses a meridie ad meridiem dies
suos computare maluerunt. Divina autem auctoritas,
quae in Genesi dies a mane usque ad mane computandos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.