PL 90, col. 318
De ratione temporum (Beda), J. P. Migne
jam non primi mensis, sed ultimi luna putetur. Oportet
enim ut sicut tunc primo sol potestatem diei, deinde
luna cum stellis potestatem noctis accepit, ita e
nunc, ad insinuandum nostrae redemptionis gaudium
primo dies noctem longitudine adaequet, ac deinde
luna plenissima eam luce perfundat, certi utique
mysterii gratia, quia videlicet sol ille creatus omnium
illuminator astrorum, aeternam veramque lucem significat,
quae illuminat omnem hominem venientem
in hunc mundum. Luna autem et stellae, quae non
proprio ut dicunt, sed adventitio, et a sole mutuato
lumine fulgent, ipsum Ecclesiae corpus, et quosque
viritim sanctos insinuant, qui illuminari, non illuminare,
valentes, coelestis gratiae munus accipere sciunt
dare nesciunt. Atqui in celebratione maximae solemnitatis
Christus Ecclesiae debuit anteponi, quae non
nisi per illum luceret. Nam si qui plenilunium paschale
ante aequinoctium fieri posse contenderit, ostendat
vel Ecclesiam sanctam priusquam Salvator in
carne veniret, exstitisse perfectam; vel quemlibet
fidelium ante proventum gratiae illius aliquid posse
supernae lucis habere. Neque enim sine ratione paschalis
observantia temporis, qua mundi salutem et
figurari et venire decebat, ita divinitus est procurata,
ut neque prima die qua lux facta est, neque secunda
qua firmamentum, neque tertia, qua arida apparuit,
neque mox quarta inchoante, qua sol aequinoctialis
tanquam sponsus e thalamo processit, sed ad vesperam
tandem oriente luna sortiretur exordium. Exspectata
est enim hora, quae illuminationem Ecclesiae
olim in Christo venturam designaret. Ut sicut in
mysterio sacrificii coelestis nec vinum solum, nec
aquam solam offerri licet, ne videlicet ipsa oblatio
vel Deo tantum, vel tantum homini conveniat, sed
sanguinem, qui torculari crucis expressus est nostrae