PL 90, col. 320

De ratione temporum (Beda), J. P. Migne

et ante triduum, hoc est, XV Calendarum
earundem, primum seculi diem esse notandum, cujus
ad indicium primitus ibi reor antiquos initium zodiaci
circuli voluisse praefigere. Neque enim illa die vel
Romanorum, vel Graecorum, vel certe Aegyptiorum
mensis annusve cujus hoc causa fieret, oritur, sed
nec ab his gentibus, quamvis se Graeci jactitent, verum
ab antiquioribus Chaldaeorum astrologia coepit,
a quibus Abraham patriarcha, ut Josephus testatur,
edoctus, ut Deum coeli siderumquc conversione cognovit,
ipsam mox disciplinam veracius intellectam
Aegyptiorum genti advexit, cum apud eos exularet.
Nam et in libro beati Job, qui non longe post Abraham
exstitit, mazaroth, id est signa horoscopi legimus.
Igitur juxta Zodiaci quidem divisionem XV Calendarum

Aprilium die, quando facta est lux, sol Arietis
signum ingreditur. Juxta vero primae suae conditionis
ordinem XII Calendarum supra scriptarum initium
sui circuitus et omnium simul temporum caput attollit,
juxta quod Anatolius Laodiciae antistes de
aequinoctio scribens evidenter adstruit: « In qua die,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.