PL 92, col. 10
In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne
cernentem; sive definiens, quia Ecclesia in fide Christi
fortiter persistere statuit, ut Apostolus: Certus
sum, inquit, quod neque mors, neque vita, neque angelus,
neque principatus, neque alia aliqua creatura
poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo
Jesu Domino nostro [(Rom. VIII, 38)]
.
David autem rex genuit Salomonem, ex ea quae fuit
Uriae. Quaeritur cur nomen Uriae poneret tacito nomine
Beersabae. Sed respondendum est quia Uriae
nomen quasi justi viri posuit: Beersabae vero tacuit
ob scelus immanissimum adulterii et homicidii quod
perpetratum est propter eam.
Joram autem genuit Oziam. De Joram autem Ochoziam
natum legimus, qui genuit Joas, cui successit
filius ejus Amasias, et post hunc Azarias, qui et
Ozias: sed propterea trium regum nomina in genealogia
Salvatoris omittuntur, quia Joram se miscuit
impiissimae genti Jezabel, et ut juxta praefinitionem
ejus tres tessaresce decades fierent.
Josias genuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratione
Babylonis. Quod Hieronymus vitio scriptorum
inter Graecos et Latinos confusum esse narravit,
et patrem qui in Hebraeo Joachim nominatus est, non
in Chaldaeam ductum, sed defunctum in terra sua,
et filium Joachim de captivitate redientem, Salathiei
genuisse perhibebat. Augustinus vero causa hoc
mysterii factum esse narravit, ut Jechonias qui interpretatur
praeparatio Dei, bis numeratus est: in
fine prioris, et in capite sequentis catalogi poneretur,
lapidem angularem Christum designans, in quo praeparavit
Deus Pater duos populos quasi parietes in
unam jungere domum.
Jacob autem genuit Joseph. Interrogari solet quomodo
Matthaeus Joseph Jacob patrem habere dixerit,
Lucas vero Heli narraverit. Sed respondendum est
quod isti Jacob et Heli fratres erant, habentes diversis
temporibus ex diverso venientes genere, qui avi
Joseph esse videntur, ex una eademque uxore Esai,
nomine Mathan, qui per Salomonem genus ducit,
filium habuit Jacob et Mathat, qui per Nathan genus
ducit ex eadem tribu, sed non eodem genere, eo defuncto,
filium accepit Heli: et sic Jacob et Heli diverso
genere patrum fratres sunt uterini, quorum
alter, id est Jacob, defuncti fratris Heli accipiens
uxorem, genuit Joseph secundum naturam suam;
secundum vero praeceptum legis, fratris filium.
Virum Mariae. Id est, ministrum Mariae: non tibi