PL 92, col. 136
In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne
sit, quam si omnium omnia prophetarum uno unius
hominis ore dicerentur. Et ideo indubitanter accipi
debere quaecunque per eos sanctus Spiritus dixit, et
singula esse omnium, et omnia singulorum. Cum
ergo et quae dicta sunt per Isaiam tam sint Malachiae
quam Isaiae, et quae dicta sunt per Malachiam
tam sint Isaiae quam Malachiae, quid opus erat ut
emendaret Marcus, cum aliud pro alio sibi nomen
occurrens a se scriptum legisset? ac non potius sequens
auctoritatem Spiritus sancti, a quo mentem
suam regi plus nobis ille utique sentiebat, ita hoc
scriptum relinqueret? Sic enim admonendo constituerat
ei Dominus ad informandos nos tantam verborum
suorum inter prophetas esse concordiam,
ut non absurde, imo congruentissime, etiam Isaiae
deputaremus quod per Malachiam dictum repperimus.
Fuit Joannes in deserto baptizans, etc. Cunctis
gentibus liquet quod Joannes baptismum poenitentiae
non solum praedicavit, verum etiam quibusdam
dedit, sed tamen baptismum in remissionem peccatorum
dare non potuit. Remissio etenim peccatorum
in solo nobis baptismo Christi tribuitur. Notandum
itaque quod dicitur, praedicans baptismum
poenitentiae in remissionem peccatorum, quoniam
baptisma quod peccata solveret, quia dare non poterat,
praedicabat, ut sicut incarnatum Verbum Patris
praecurrebat verbo praedicationis, ita baptismum
poenitentiae quo peccata solvuntur praecurrerit suo
baptismate, quo peccata solvi non possunt. Et baptizabantur
ab illo in Jordane flumine, confitentes
peccata sua. Exemplum confitendi peccata, ac meliorem
vitam promittendi, datur eis qui baptisma accipere
desiderant, sicut etiam praedicante Paulo in
Epheso multi credentium veniebant confitentes et
annuntiantes actus suos, quatenus, abdicata vita
veteri, renovari mererentur in Christo. Unde etiam
beato Petro ostensis in lineo coelesti diversis generis
animantibus dictum est: Surge, Petre, occide et manduca [(Act. X)]
.
Quod est aperte dicere: Occide infideles
ab eo quod fuerant prius, ab renuntiatione scelerum
et promissione piae religionis, ac sic fidei
Christianae sacramentis imbutos in sanctae Ecclesiae
membra commuta.
Et erat Joannes vestitus pilis cameli, etc. Pilis, inquit,
vestitus, non lana. Alterum austerae vestis indicium
est: alterum luxuriae mollioris. Zona autem
pellicea qua accinctus fuit et Elias, mortificationis
indicium est. Porro quod sequitur: Et locustas et
mel silvestre edebat, habitatori solitudinis congruum
est, ut non delicias ciborum, sed necessitatem humanae
carnis expleret. Potest habitus et victus ejus
per significationem, etiam qualitatem internae conversationis
ejus non inconvenienter exprimere. Namque
austerioribus utebatur indumentis, sicut etiam
Dominus in laudibus ejus protestatus est dicens ad
Judaeos: Quid existis in desertum videre? nominem
mollibus vestitum? ecce qui mollibus vestiuntur, in
domibus regum sunt [(Matth. XI)]
, quia vitam peccantium