PL 92, col. 138

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu
sancto. Et ego vidi et testimonium perhibui, quia hic
est Filius Dei. Baptizamur autem a Domino in Spiritu
sancto, non solum cum in die baptismatis fonte
vitae in remissionem peccatorum abluimur, verum
etiam quotidie cum per gratiam ejusdem Spiritus ad
agenda quae Deo placent accendimur.
Et factum est in diebus illis, etc. Triplicem ob
causam Salvator a Joanne accepit baptismum. Primo,
ut, quia homo natus erat, omnem justitiam et humilitatem
legis impleret. Secundo, ut baptismate suo
Joannis baptisma comprobaret. Tertio, ut Jordanis
aquam sanctificans, per descensionem columbae
Spiritus sancti in lavacro credentium monstraret
adventum.
Et statim ascendens de aqua vidit coelos apertos, etc.
Mysterium Trinitatis in baptismate Domini demonstratur.
Dominus baptizatur, Spiritus descendit in
specie columbae, Patris vox testimonium Filio praebentis
auditur. Aperiuntur autem coeli, non reseratione
elementorum, sed spiritualibus oculis, quibus
et Ezechiel in principio voluminis sui apertos eos
esse commemorat. Sedit quoque columba super
caput Jesu, ne quis putaret vocem Patris ad Joannem
factam, non ad Dominum. Pulchre autem cum
dixisset: Et Spiritum tanquam columbam descendentem,
addidit, et manentem in ipso. Hoc etenim Mediatori
Dei et hominum donum est speciale collatum,
ut implens semel eum Spiritus sanctus, nunquam
recederet, sed perpes in illo maneret. Nam fidelibus

ejus ad insignia virtutum et miracula facienda aliquando
gratia Spiritus confertur, aliquando tollitur.
Quibus tamen ad operationem pietatis et justitiae,
ad amorem Dei et proximi conservandum, nunquam
gratia Spiritus abest. Unde de illo Spiritu promittitur,
dicente eis Domino: Vos autem cognoscetis eum
quia apud vos manebit, et in vobis erit [(Joan. XIV)]
.
Verum specialiter in Domino manet Spiritus semper,
non quomodo in electis ejus juxta mensuram fidei,
sed sicut Joannes ait: Vidimus gloriam ejus, gloriam
quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis [(Joan. I)]
.
Manet autem in illo Spiritus, non ex
eo tantum tempore quo baptizatus est in Jordane,
sed ex illo potius quo in utero conceptus est virginali.

Nam quod in baptizatum descendere visus est
Spiritus, signum erat conferendae nobis in baptismo
gratiae spiritualis, quibus in remissionem peccatorum
ex aqua et Spiritu regeneratis amplior ejusdem
Spiritus gratia per impositionem manus episcopi
solet coelitus dari. Sicut etiam hoc quod apertos
coelos vidit post baptisma, nostri utique gratia factum
est, quibus per lavacrum undae regeneratricis
janua panditur regni coelestis, quae, peccantibus
quondam protoplastis ac paradiso ejectis, toti generi
humano interpositis cherubim et flammeo gladio
clausa est. Exstinguitur namque haec flamma cuique
fidelium, cum aquis vitalibus tingitur. Reconciliatur
angelicis spiritibus, cum ad pacem sui redierit
Creatoris, adeo ut si percepta fidei sacramenta puro

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.