PL 92, col. 140

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

in regnum Dei [(Act. XIV)]
. Tentatur quadraginta diebus
et quadraginta noctibus, ut indicet quod quandiu hic
viventes Domino servimus, sive prospera blandiantur
(quod ad dies pertinet), seu nos adversa feriant (quod
noctis figurae congruit), semper ambulantibus in lege
Domini adsit toto orbe adversarius, qui iter nostrum
tentando impedire non cessat. Eratque cum bestiis,
et angeli ministrabant illi. Inter bestias commoratur
ut homo, sed ministerio utitur angelico ut Deus. Et
nos cum in eremo sanctae conversationis bestiales
hominum mores impolluta mente toleramus, ministerium
angelorum meremur, a quibus corpore absoluti
ad aeterna in coelis gaudia transferamur.
Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in
Galilaeam praedicans Evangelium regni Dei, etc. Joanne

tradito, recte incipit ipse praedicare. Desinente lege,
consequenter oritur Evangelium. Si autem Salvator
eadem praedicat quae Joannes Baptista ante dixerat,
ostendit se ejusdem Dei esse filium, cujus ille propheta
est. Nemo autem putet traditionem Joannis in
carcerem, statim post jejunium quadraginta dierum
et tentationem Domini factam. Quisquis enim Joannis
Evangelium legerit, inveniet Dominum ante traditionem
illius multa et docuisse, et miracula fecisse. Denique
habes in Evangelio ipsius: Hoc fecit initium
signorum Jesus in Cana Galilaeae [(Joan. II)]
. Et iterum: Necdum enim erat missus in carcerem Joannes [(Joan. III)]
.
Ferunt autem quia cum legisset Joannes
Matthaei, Marci et Lucae volumina, probaverit quidem
textum historiae, et vera eos dixisse firmaverit, sed

unius tantum anni in quo et passus est, post carcerem
Joannis, historiam texisse. Praetermisso itaque
anno cujus acta a tribus exposita fuerant, superioris
temporis, antequam clauderetur Joannes in carcere,
gesta narravit, sicut manifestum esse poterit iis qui
Evangeliorum diligenter quatuor volumina legerint.
Quae res et dissonantiam quae videbatur Joannis esse
cum caeteris tollit. Cum ergo dixisset Marcus quod venit Jesus in Galilaeam praedicans Evangelium regni
Dei,
subjunxit et ait: Et dicens: Quoniam impletum est
tempus, et appropinquavit regnum Dei. Poenitemini, et
credite Evangelio. Impletum est tempus, inquit. Illud
nimirum de quo dicit Apostolus: Postquam autem
venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum
ex muliere factum sub lege, ut eos qui sub lege erant

redimeret [(Galat. IV)]
. Ergo impleta sunt tempora,
poenitemini. Quam olim est quod hoc clamatur, et
utinam aliquando audiatur: Quoniam impleta sunt
tempora, et appropinquavit regnum Dei! Poenitemini
et credite Evangelio. Renuntiate operibus mortuis,
credite in Deum vivum. Quid prodest credere sine
bonis operibus? Non te bonorum operum meritum
adduxit ad fidem, sed fides incipit, ut bona opera
consequantur.
Et praeteriens secus mare Galilaeae, vidit Simonem
et Andream, etc. Isti primi vocati sunt, ut Dominum
sequerentur. Piscatores et illitterati mittuntur ad
praedicandum, ne fides credentium non in virtute
Dei, sed eloquentia atque doctrina putaretur. Quaeri

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.