PL 92, col. 142

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

femina, quae prima seducta est, a carnalis concupiscentiae
febre curari; tertio vir, qui male suadentis
dicta conjugis audivit, ab erroris sui lepra mundari,
ut ipse esset ordo restaurationis in Domino, qui
erat et casus in protoplastis: Et discerpens eum spiritus
immundus, et exclamans voce magno exivit ab
eo. Lucas de spiritu immundo ait quod sic exierit ab
homine, ut nihil ei noceret. Potest ergo videri contrarium,
quomodo secundum Marcum discerpens, vel
sicut aliqui Codices habent convexans eum, cui nihil
nocuit secundum Lucam. Sed et ipse Lucas: Et
cum projecisset illum (inquit) daemonium in medium,
exiit ab illo, nihilque ei nocuit [(Luc. IV)]
. Unde intelligitur
hoc dixisse Marcum convexans eum, sive discerpens,
quod Lucas dixit cum projecisset eum in medium,

ut quod secutus ait, nihilque ei nocuit, hoc
intelligatur quod illa jactatio membrorum atque
vexatio non eum debilitavit, sicut solent exire daemonia
etiam quibusdam membris amputatis aut
evulsis.
Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent, etc. Visa
virtute miraculi, novitatem dominicae admirantur
doctrinae, atque ad inquisitionem eorum quae audierant
per ea quae viderant excitantur. Quia nimirum
ad hoc fiebant signa quae vel ipse Dominus in assumpto
homine faciebat, vel discipulis facere dedit,
ut per haec Evangelio regni Dei, quod praedicabatur,
certius crederetur, dum hi qui coelestia terrigenis
gaudia futura promittebant, coelestia in terris ac
divina opera monstrabant. Verum discipuli ut puri

homines donante Domino cuncta gerebant. At Dominus
ipse singularis virtute potentiae et sanitates
ac miracula operabatur, et quae a Patre audiebat,
loquebatur in mundo. Nam et prius (teste Evangelio) erat docens eos quasi potestatem habens, et non
sicut scribae
[(Matth. VII)]
. Et nunc, turba attestante, in potestate imperat spiritibus immundis, et obediunt ei [(Marc. I)]
.
Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in
domum Simonis, etc. Si virum a daemonio liberatum
moraliter animum ab immunda cogitatione
purgatum significare dixerimus, consequenter femina
febribus tentata, sed ad imperium Domini curata,
carnem ostendit a concupiscentiae suae fervore per

continentiae praecepta frenatam. Omnis enim amaritudo,
et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia [(Ephes. IV)]
,
spiritus immundi furor est. Fornicationem
vero, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam,
et avaritiam [(quae est idolorum servitus [Ephes. V] )]
febrem illecebrosae carnis intellige. Et statim dicunt
ei de illa, et accedens elevavit eam apprehensa
manu ejus. In Evangelio Lucae scriptum est quod
rogaverunt illum pro ea, et stans super illam imperavit
febri. Modo enim Salvator rogatus, modo
ultro curat aegrotos, ostendens se contra vitiorum
quoque passiones, et precibus semper annuere fidelium,
et ea nonnunquam quae ipsi minime in se intelligunt,
vel intelligenda dare, vel pie petentibus,
etiam non intellecta, dimittere, et juxta hoc quod

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.