PL 92, col. 145

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

esse curatum. Offerre autem sacrificium, ut ostenderet
Dominus, quod legem non solveret, sed adimpleret,
qui secundum legem gradiens supra legem
sanaret eos, quos remedia legis non sanaverant. Et
bene addidit: In testimonium illis, hoc est, si Deo
credant, si impietatis lepra discedat. Quod si quem
movet quomodo Dominus Mosaicum videatur approbare
sacrificium, cum id non receperit Ecclesia,
memineat nondum coepisse sacrificium sanctum
sanctorum, quod corpus ejus est. Nondum enim
obtulerat in passione holocaustum suum. Non autem
oportebat auferri significantia sacrificia, priusquam
illud quod significabatur confirmatum esset
contestatione apostolorum praedicantium, et fide
credentium populorum. Quia vero typice vir iste

peccatis languidum genus designat humanum, recte
non solum leprosus, verum etiam, juxta Evangelium
Lucae, plenus lepra fuisse describitur. Omnes
enim peccaverunt, et egent gloria Dei [(Rom. III)]
. Illa,
scilicet, ut, extenta manu Salvatoris, hoc est incarnato
Dei Verbo, humanamque contingente naturam,
ab erroris prisci varietate mundentur, possintque
cum apostolis audire: Jam vos mundi estis propter
sermonem quem locutus sum vobis [(Joan. XV)]
,
et qui diutius abominabiles a populo Dei erant
castris secreti, jam aliquando templo reddi, et sacerdoti
queant offerri, illi utique cui dicitur: Tu es
sacerdos in aeternum [(Psal. CIX)]
, audientes ab Apostolo: Templum enim Dei sanctum est quod estis vos [(I Cor. III)]
;
offerantque pro emundatione sui sicut

praecepit Moyses, id est exhibeant corpora sua hostiam
viventem, sanctam, Deo placentem [(Rom. XII)]
.
At ille egressus coepit praedicare, et diffamare sermonem,
ita ut jam non posset manifeste in civitatem
introire, sed foris in desertis locis esset: et conveniebant
ad eum undique. Unius perfecta salvatio, multas
ad Dominum cogit turbas: ut enim ipse se interius
exteriusque doceret esset sanatum, nequaquam perceptum
beneficium, ut ab ipso a quo acceperat jussus,
tacet: quin potius evangelistae functus officio,
mox egressus coepit praedicare et diffamare sermonem.
Unde merito quaeritur quidnam sit quod Dominus
nonnulla quae gessit abscondi jussit, et nec
ad horam potuerunt abscondi? Nunquid enim unigenitus

Filius Patri et Spiritui sancto coaeternus,
hac in re velle habuit quod implere non potuit? Sed
notandum quod Redemptor noster per mortale corpus
omne quod egit hoc nobis in exemplo actionis
praebuit. Miraculum namque faciens, et taceri jussit,
et tamen taceri non potuit. Ut videlicet electi ejus
exemplum doctrinae illius sequentes, in magnis quae
faciunt latere quidem in voluntate habeant, sed ut
prosint aliis, prodantur inviti, quatenus et magnae
humilitatis sit quod sua opera taceri appetunt, et
magnae sublimitatis sit quod eorum opera taceri non
possunt. Non ergo Dominus voluit quidquam fieri et
minime potuit, sed quid velle ejus membra debeant,
quidve de eis etiam nolentibus fiat, doctrinae magisterio
exemplum dedit.
CAPUT II.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.