PL 92, col. 147

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

consuetudinis obstaculo retardatur. Saepe inter ipsas
orationis secretae dulcedines, et quasi suave cum
Domino colloquium, turba cogitationum interveniens
aciem mentis ne Christus videatur impedit. Et quid
inter haec agendum? Non utique in infimis exterius
qua turbae tumultuantur remanendum, sed tectum
domus in qua Christus docet ascendendum, id est
sacrae Scripturae sublimitas est appetenda, lexque
Domini cum Psalmista die noctuque meditanda. In
quo enim corrigit junior viam suam? In custodiendo,
inquit, sermones tuos [(Psal. CXVIII)]
. Et patefacientes,
submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat.
Patefacto tecto aeger ante Jesum submittitur, quia,
reseratis Scripturarum mysteriis, ad notitiam Christi
pervenitur, hoc est ad ejus humilitatem fidei pietate

descenditur. Et bene domus Jesu juxta alterius
evangelistae narrationem tegulis esse contecta reperitur,
quia sub contemptibili litterarum velamine si
adsit qui reseret divina, spiritualis gratiae virtus invenietur.
Denudatio etenim tegularum in domo Jesu
apertio est in vilitate litterae sensus spiritualis et arcanorum
coelestium. Quod autem cum grabato deponitur
infirmus, significat ab homine in ista adhuc
carne constituto Christum debere cognosci.
Cum vidisset autem Jesus fidem illorum, etc. Curaturus
hominem a paralysi Dominus, primo peccatorum
vincula dissolvit, ut ostenderet eum ob nexus
culparum artuum dissolutione fuisse damnatum, nec
nisi his relaxatis membrorum posse recuperatione
sanari. Sic et illi paralytico, qui juxta Probaticam

piscinam diu motum aquae frustra praestolabatur,
sanato a Domino dicitur: Ecce sanus factus es,
jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. [(Joan. XIV)]
.
Fili, inquit, dimittuntur tibi peccata. O mira humilitas!
Despectum et debilem totisque membrorum
compaginibus dissolutum filium vocat, quem sacerdotes
non dignarentur attingere. Aut recte ideo filium,
quia dimittuntur ei peccata sua. Intuendum sane
quanti propria cujusque fides apud Deum valeat, ubi
tanti valuit aliena, ut totus homo repente, hoc est,
exterius interiusque jam salvatus exsurgeret, aliorumque
merito aliis laxarentur errata.
Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes
in cordibus suis, etc. Verum dicunt scribae,

quod nemo dimittere peccata nisi Deus potest, qui
per eos quoque dimittit, quibus dimittendi tribuit
potestatem. Et ideo Christus vere Deus esse probatur,
quia dimittere peccata quasi Deus potest. Verum
Deo testimonium reddunt, sed personam Christi negando
falluntur. Errant itaque Judaei, qui cum Christum
et Deum esse et peccata dimittere posse credant,
Jesum tamen Christum esse non credunt. Sed
multo dementius errant Ariani, qui cum Jesum Christum
esse, et peccata posse dimittere, Evangelii
verbis devicti, negare non audeant, nihilominus
Deum negare non timent. At ipse perfidos salvare
desiderans, et occultorum cognitione et virtute operum
Deum se esse manifestat. Nam sequitur: Quo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.