PL 92, col. 159

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

ad se quos voluit ipse. Non enim illorum electionis
ac studii, sed divinae erat dignationis et gratiae, ut
in apostolatum vocarentur. Unde et eis alibi dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos
[(Joan XV)]
.
Fecitque ut essent duodecim cum illo. Certi utique
gratia mysterii, ut videlicet mundi salutem quam
verbo praedicarent, suo quoque numero commendarent.
Ter etenim quaterni duodecim faciunt. Et
ter quaterni ad praedicandum sunt missi apostoli,
ut per universas quadrati orbis plagas baptizarent
gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti.
Unde et de civitate sancta Jerusalem descendente
de coelo a Deo, scriptum est, quia erant ei ab oriente portae tres, et ab aquilone portae tres, et ab
austro portae tres, et ab occasu portae tres
(Apoc XXI).

Ubi figuraliter ostenditur, quod praedicantibus
apostolis apostolorumque successoribus, cunctae
per orbem nationes in fide sanctae Trinitatis Ecclesiam
essent ingressurae. In quo etiam sacramento
ita quondam filii Israel circa tabernaculum castrametabantur,
ut ex omni parte per quadrum ternae tribus
manerent [(Num. I)] . Quia primitiva nimirum
Ecclesia quae erat in Judaea, undique per circuitum
sui credentibus toto orbe nationibus, spiritalia Deo
castra erat in fide et confessione sanctae Trinitatis
fixura.
Et ut mitteret eos praedicare Evangelium. Et dedit
illis potestatem curandi infirmitates, et ejiciendi daemonia. Postquam nefandos spiritus se praedicare
prohibuit, elegit sanctos, qui et immundos spiritus

ejicerent, et ipsi munda Evangelium mente ac lingua
praedicarent. Quibus etiam caeteras infirmitates curandi,
nec non et mortuos suscitandi (ut Matthaeus
evangelista scribit) contulit facultatem, ut promissorum
coelestium magnitudini, attestaretur etiam magnitudo
factorum, fidemque verbis daret virtus
ostensa, et nova facerent qui nova praedicarent.
Unde nunc quoque cum fidelium numerositas excrevit,
intra sanctam Ecclesiam multi sunt, qui
viam virtutum tenent, et signa virtutum non habent.
Quia frustra miraculum foris ostenditur, si deest
quod intus operetur. Nam juxta magistri gentium
vocem, linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus
[(Cor. XIV)] .
Et imposuit Simoni nomen Petrus. Non nunc primum
Simoni Petri nomen indidit, verum longe
ante cum a fratre Andrea ad se adductum intuitus,
dixit: Tu es Simon filius Joanna; tu vocaberis Cephas,
quod interpretatur Petrus [(Joan. I)]
. Sed cum volens
Evangelista nomina duodecim apostolorum enumerare,
necesse haberet Petrum dicere, breviter intimare
curavit quia non hoc ante vocaretur, sed
ita eum Dominus cognominaverit, quamvis non
tunc, sed quando Joannes ipsa Domini verba posuit,
intentos videlicet reddens auditores.
Nam si hoc ante vocaretur, non ita videres mysterium
petrae, putans eum casu sic vocari, non
providentia Dei. Ideo voluit eum prius aliud vocari,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.