PL 92, col. 162

In Evangelium S. Marci (Beda), J. P. Migne

desertus, a socio proditus, moderate feras tuum
errasse judicium, periisse beneficium. Ordinatis autem
in monte apostolis, qui ad praedicandum Evangelium
mitterentur, apte subditur:
Et veniunt ad domum. Electos namque in monte
apostolos ad domum reducit, quasi tacite eos admonens
ut post acceptum apostolatus gradum ad
conscientiam suam redeant, et quo ampliorem docendorum
curam susceperunt populorum, eo solertius
ipsi habitacula mentium suarum considerando
penetrent, et ne quid ibi forte quod occulti inspectoris
oculos offendat inveniatur, sedula examinatione
perquirant. Sic etenim quisque, sic proximum rite
regit, si a suo prius corde studiosa exploratione
quidquid inerat pravitatis expurgat.
Et convenit iterum turba, ita ut non possent neque
panem manducare. O quam felix occupatio Salvatoris,
quam beata frequentia turbae confluentis, cui tantum
studii ad audiendum verbum Dei, tantum fuit curae
ad obtinendam salutem, ut auctori salutis cum eis
qui secum erant, ne vescendi quidem hora a solatio
vitae miseris impendendo, libera maneret! Utinam,
Domine Jesu, et in nostri temporibus aevi tantum
gratiae tuis fidelibus largiaris, qui doctores suos assiduitate
discendi, non solum ab appetitu carnalium
voluptatum, verum etiam nonnunquam ab ipsa quoque
panis quotidiani perceptione praepediant. Sed
quem turba frequentat externa, videamus quanti
hunc propinquorum aestimatio pendat. Sequitur,
Et cum audissent sui, exierunt tenere eum, dicebant

enim, quoniam in furorem versus est. Vere sicut ipse
dicit alibi, Non est propheta sine honore, nisi in patria
sua et in domo sua. Quem enim caeteri quasi auctorem
vitae, et sapientiam Dei adire, videre, et audire
desiderant, hunc propinqui, quasi mentis impotem,
esse ligandum decernunt. Quia enim altitudinem
sapientiae quam audiebant capere non poterant,
quasi alieno eum sensu locutum esse credebant:
juxta exemplum eorum qui sacramentum carnis ejus
manducandae et bibendi sanguinis non ferentes aiebant: Durus est hic sermo. Quis eum potest audire?
Et propterea retro abierunt, et jam cum illo non ambulabant.
Allegorice autem in eo quod turba ad illum
conveniente frequenti, ut furiosus a suis contemnitur,
salus credentium de gentibus approbatur, et invidia

Judaeorum perfidiaque notatur. De quibus ait Joannes: In propria venit, et sui eum non receperunt
[(Joan.
I)]
. Multum sane distat inter eos qui verbum Dei pro
mentis tarditate non intelligunt, et eos qui hoc quod
intelligunt de industria blasphemant ac persequuntur.
His etenim spes salutis adhuc, si forte intellexerint,
restat; illis autem qui nolentes intelligere ut
bene agant, et iniquitatem meditantur in cubili suo,
quae spes salvandi ultra remanet, cum et hoc quod
pro salute animae suae recte intelligendo perceperunt
detestando atque odiis insequendo rejicere contendunt?
Vide enim quid sequitur.
Et scribae qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant
quoniam Beelzebub habet: et quia in principe

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.