PL 92, col. 22

In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne

luxu conversata est, Christo veniente lucem
Evangelii recepit.
Exinde coepit Jesus praedicare et dicere: Poenitentiam
agite, appropinquabit enim regnum coelorum. Quod eadem praedicat quae antea Joannes dixerat,
ostendit eis Dei Filium se esse, cujus propheta fuit
Joannes.
Ambulans autem juxta mare Galilaeae vidit duos fratres,
Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem
ejus, mittentes rete in mare, erant enim piscatores. Id est, incarnatus est Dominus in mari istius mundi:
spiritales vidit piscatores, quos ante constitutionem
mundi ad opus praedicationis aptos praescivit. Simon
interpretatur obediens; Petrus, agnoscens; Andreas,
virilis; et hoc bene ad doctorum personam convenit,

quia hi solummodo ad opus magisterii habiles
sunt, qui sapientiae lumine illustrantur ad cognoscendum,
et bene operantes Dei mandatis obediunt, et hoc
aliis ad sciendum faciendumque viriliter suggerunt.
Et ait illis: Venite post me, faciem vos fieri piscatores
hominum. Quod autem secundum Joannem
Evangelistam Andreas ad testimonium Joannis Baptistae
Dominum juxta Jordanem esse secutus dicitur,
et Petrus nomen accepisse, et Philippus vocatus
esse, caeteri tres evangelistae vocatos dicunt de piscatione,
ita intelligendum, non eos statim inseparabiliter
illi adhaesisse, sed tantum quis esset agnovisse,
eumque admirantes ad propria remeasse.
At illi, continuo relictis retibus suis, secuti sunt eum. Forsitan dicit aliquis: Quid uterque dimisit piscator,

qui pene nihil habuit; sed pensare debemus quia
multum reliquit qui desideria habendi recusavit.
Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum
Zebedaei, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedaeo
patre eorum, reficientes retia sua, et vocavit eos. Quaeri
autem potest quomodo primum binos vocaverit,
et post paulum alios duos, sicut narrant Matthaeus
et Marcus; cum Lucas dicat Petri socios fuisse filios
Zebedaei, et ab eo vocatos ad adjuvandum extrahere
retia expletis naviculis in ipsa piscium captura, et
Dominum Petro dixisse: Ex hoc jam eris homines capiens [(Luc. V, 10)]
;
et sic illos, adductis in terram
navibus, Dominum fuisse pariter secutos. Unde intelligendum
est hoc primo factum esse quod Lucas

insinuat, nec tunc eos a Domino vocatos, sed tantum
Petro praedictum fuisse quod homines esset
capturus, et postea fieret quod Matthaeus et Marcus
narrant, binos et binos fuisse vocatos, ut sequerentur
Dominum.
Illi autem, statim relictis retibus et patre, secuti
sunt eum. Isti quatuor discipuli duos significant populos,
de amore et sollicitudinibus hujus saeculi ad
spiritale studium per gratiam Dei vocatos; nam Petrus
et Jacobus significant Judaeos fideles, cognoscentes
Dominum, supplantantesque vitia: Andreas
vero et Joannes significant gentes, viriliter credentes
in Christum, et gratia Dei salvatos; duae namque
naves duas Ecclesias ex circumcisione et praeputio
significant vocatas: retia, praedicationem Evangelii;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.