PL 92, col. 27

In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne

in semetipso, solvit, et fit despectissimus in Ecclesia
sanctorum.
Dico enim vobis quod nisi abundaverit justitia vestra
plus quam scribarum et Pharisaeorum, et reliqua.
Id est: Nisi non solum illa minima legis praecepta
impleveritis, quod est justitia Pharisaeorum, ut non
occidant, sed etiam ista quae a me adduntur, quod
est justitia eorum qui regnum Dei intraturi sunt, ut
non irascantur, coeleste regnum intrare idonei non
estis.
Audistis quia dictum antiquis est: Non occides, etc.
In quibusdam Codicibus additur ita: Qui irascitur
sine causa; sed radendum est, quia ira viri justitiam
Dei non operatur.
Qui autem dixerit Racha, reus est concilio. Racha

est Hebraeum verbum, id est, inanis aut vacuus, et
interpretatur cenos, quem nos vulgata injuria absque
cerebro possumus nuncupare. Quo ergo elogio
stultitiae denotari potest, qui fideliter Deum credit,
et Christum Dei sapientiam noverit.
Qui autem dixerit Fatue, reus erit gehennae ignis. Magni piaculi periculum est, quem Deus appellaverit
salem, et stultorum intelligentiam salientem,
contumelia infatuati sensus lacessere, vel maledicto
stultitiae exasperare. Istiusmodi ergo aeterni ignis
pabulum erit. Gradus itaque sunt in istis peccatis a
levioribus ad graviora, donec ad gehennam ignis
veniatur. Nam in judicio adhuc defensioni locus
datur, dum adhuc motus comprimitur corde conceptus;
in concilio autem cum jam vox indignantis

erupit, non cum ipso reo agitur, utrum damnandus
sit, sed inter judicantes confertur, quo supplicio
culpabilis damnetur. Gehenna vero ignis certa est
damnatio, et poena damnati. Isti ergo gradus, quibus
modis invisibiliter exhibeantur animarum meritis,
quis dicere potest? Nomen gehennam traxisse
putant a valle idolis consecrata, juxta murum Jerusalem
olim cadaveribus mortuorum repleta, quam
et Josue rex contaminasse in Regum libro legitur.
Si ergo offeras munus tuum ad altare, et reliqua.
Istud secundum litteram fieri potest, si praesens est
frater qui habeat aliquid adversum nos, id est,
quem nos laesimus; nam nos adversus illum habemus,
si nos ille laeserit, ubi opus non est a faciente

injuriam veniam postulare, sed tantum ut dimittas,
sicut tibi a Deo commissa cupis dimitti. Spiritaliter
ergo cogimur intelligere fidem esse altare in templo
Dei, quod nos sumus, super quod spiritale donum
sive Prophetia, sive oratio, sive aliud aliquid quod
Deo bene offeratur, aliter acceptum non erit, nisi
fidei puritate fulciatur; et si in mentem venit ut adversus
fratrem aliquid habeamus, necesse est ut
coram Deo chara cogitatione ad fratrem recurramus
celerrimo dilectionis affectu, atque intentionem inde
revocantes, coeptum munus perficiamus.
Esto consentiens adversario tuo, usque, Donec reddas
novissimum quadrantem. Judicem intellige Christum,
ministrum vero angelum, carcerem poenas
tenebrarum. Quadrans hic in alio loco duo minuta,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.