PL 92, col. 29
In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne
facere, aut nigrum. Judaei permittebantur in Deum
jurare, non quia facerent recte, sed quod melius
est et Deo quam daemonibus vel aliis creaturis hoc
exhibere, quia qui jurat aut veneratur aut diligit
eum per quem jurat, et quia perjurare non potest,
qui non jurat. Ideo raro et non nisi necessitate utamur
juramento, cum pigros ad credendum viderimus
homines, ut Apostolus ait: Quae scribo vobis,
ecce coram Deo, quia non mentior [(Galat. I)]
. Sedes
autem judicium Dei significat, qui in coelo sedere
dicitur, non quia habeat membra sicut nos collocata,
sed quoniam in universo mundi corpore maximam
speciem coelum habeat, et terra minimam,
tanquam praesentior excellenti pulchritudini vis divina,
minimam vero ordinet in infimis sedere in
coelo, terramque calcare dicitur. Spiritaliter autem
sanctas animas coeli nomine significat, et terrae peccatrices.
Spiritalis autem qui omnia judicat, et a
nemine judicatur, convenienter sedes Dei dicitur.
Peccator autem cui dictum est: Terra es, et in
terram ibis, per justitiam digna meritis tribuentem
in infimis ordinatur.
Sit autem sermo vester, Est est, Non non; quod autem
his abundantius est, a malo est. Ac si diceret: Quod
est, sufficiat dicere, et quod non sufficiat non. Sive
ideo bis dicitur Est est, Non non, ut quod ore confirmes
operibus probes, ut quod verbo neges factis
non confirmes. Non dixit: quod amplius est, malum
est, sed a malo est, ab illius videlicet infirmitate,
a quo cogeris jurare; et haec infirmitas, malum
est, tu autem bene facis, qui bene juratione
uteris, ut alteri persuadeas quod utiliter suades.
Audistis quia dictum est: oculum pro oculo, dentem
pro dente; ego autem dico vobis non resistere malo. In
lege emendatur culpa, in Evangelio peccatorum
auferuntur exordia. In lege quatuor gradus videntur
esse vindictae. Primus est, ne laesus ulciscatur se
gravius; secundus quem lex posuit, dicens: Oculum
pro oculo, ne vindicta injuriam transeat, et haec est
inchoatio pacis, ad quam perveniendam duo gradus
adhuc restant, id est, ut non reddat tantum, sed
minus. Verbi gratia, pro duobus pugnis unum ad
tertium pervenit, dum nihil mali rependit, imo
bonum pro malo; nec tamen adhuc ibi est quod
ait: Non resistere malo, id est, ut non solum irrogatum
non rependas, sed etiam ne aliud irrogetur
non resistas, quod etiam consequenter exponit
dicens:
Sed si quis te percusserit in dexteram maxillam,
praebe illi et alteram. Non enim ait: Tu percutere
noli, sed adhuc ad percutiendum te para: docens
medicus animarum ut quorum saluti consulere vellent,
eorum imbecillitates aequo animo tolerarent.
Mystice jubemur percutienti alteram praebere dexteram,
non sinistram, quam justus non habet. Id
est, si nos haereticus in disputatione percusserit, et
dexterum dogma vulneraverit, opponantur ei dextrae,
donec victus lassescat inimicus.
Et ei qui vult judicio contendere, et tunicam tuam