PL 92, col. 32

In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne

Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, usque Receperunt mercedem suam.
Anguli platearum sunt,
ubi via per transversum alterius viae tendit, et quadrivium
reddit. Non enim te videri ab hominibus
alicubi orantem nefas est, sed propter hoc agere, ut
laudandus ab hominibus videaris.
Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum, usque, Pater tuus qui videt in absconso, reddet tibi.
Id est, revertere in mundam cordis conscientiam
de visibilibus ad orandum invisibilem Dominum, et
claude ostium carnalium et phantasmatum; turbis,
quae obstrepunt in cogitatione resiste, ut intimo
corde ad Patrem spiritalis dirigatur oratio.
Orantes autem nolite multum loqui, usque, Nolite
ergo assimilari eis. Ethnici ergo sicut hominem judicem,

ita Deum verbis arbitrantur in sententiam trahi,
et ideo putant se in multiloquio suo exaudiri.
Scit enim Pater vester quid opus sit vobis, antequam
petatis eum. Consurgit enim hoc loco quaedam haeresis
philosophorum, qui dicunt: Si Deus antequam
petamus scit quibus indigemus, frustra scienti loquimur.
Quibus respondendum est non nos esse
narratores, sed rogatores. Aliud est narrare, aliud
scientem miserabiliter exorare.
Pater noster, qui es in coelis. Id est, in sanctis et
justis, quibus dicitur: Templum Dei sanctum est,
quod estis vos.
Sanctificetur nomen tuum. Quomodo sanctificetur
ab hominibus nomen Domini, quod semper est sanctum,

rogamus? Quod nomen Domini sanctum in
hoc saeculo ostendatur, ut nos qui in baptismo sanctificati
sumus, in eo perseveremus. Et hoc quotidianum
opus est, ut imploremus sanctificationem, qui
quotidie delinquimus.
Adveniat regnum tuum. Quando enim Deus non regnat,
aut quando apud eum incipit, quod semper fuit, et
esse non desinit? Nostrum quidem regnum petimus
a Deo nobis promissum, et Christi passione quaesitum,
ut qui in saeculo ante servivimus, postmodum,
Christo dominante, regnemus, ut: Venite, benedicti [(Matth. XXV)]
,
et reliqua.
Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Id est,
sicut est in angelis voluntas tua, qui sunt in coelis,
ita fiat in hominibus, qui sunt in terra, ut nulla miseria

impediente eamdem apud te beatitudinem acquirant.
Aliter: sicut justi faciunt voluntatem tuam,
ita et pecatores ad te convertantur. Sive coelum et
terram, corpus et animam accipimus.
Fiat voluntas tua. In hoc ut sicut corde condelectamur
legi Dei secundum interiorem hominem, ita
corpus nullis terrenis voluptatibus immutatum huic
delectationi adversetur.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Panis
quotidianus aut pro omnibus hujus vitae necessitatibus
dictus est, aut pro sacramento corporis Christi,
quod quotidie accipimus, et ne moveant quaestionem
aliqui, qui non communicent quotidie sacramento
Christi: restat ut panem quotidianum intelligamus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.