PL 92, col. 34

In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne

exsultationis festivos nos ostendamus, et principale
cordis nostri oleo perungamus spiritali.
Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, usque, Et ubi fures non effodiunt, nec furantur.
Per tres species adversitatis, hoc est aeruginis,
tineae et furum, omne vetat avaritiae genus, et reprehendit;
quia aliae res sunt quas rubigo offuscat vel
consumit, ut est aurum, argentum, et caetera metalla.
Aliae quae a vermibus vel putredine dissolvuntur, ut
sunt vestes, vasa lignea, quae carie dispereunt. Aliae
per fures auferuntur, ut sunt gemmae, lapides pretiosi,
quamvis alia sorde non possunt consumi, et
ita nulla res semper illaesa durare potest. Unde dicitur: Omne opus electum justificabitur, et qui operatur
illud honorabitur in illo; et omne opus corruptibile

in fine deficiet, et qui operatur illud peribit cum ipso.
Allegorice aerugo superbiam significat, quae ubi fuerit,
spiritalium donorum thesaurum dissipat, et virtutum
decorem offuscat. Tinea autem invidiam designat,
quae latenter corrodens studium bonum, et
unitatis pactionem demoliri non cessat. Fures namque
sunt daemones et haeretici, semper ad hoc intenti,
ut spiritales thesauros habentes depraedentur, et
onustos ornamentis virtutum spolient. Alio sensu,
omnis namque res sordescit, cum inferiori miscetur
naturae. Sic et animus noster terrenorum cupiditate
sordescit, quamvis terra munda sit in suo ordine; in
spiritalium vero desiderio mundus perseverat, quia
quaecunque coelestia sunt, mundi sunt.
Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
Hoc non solum de pecunia, sed et de cunctis passionibus
sciendum est: lascivi ludicra, amatoris libido,
gulosi Deus venter est; huic servit unusquisque,
a quo vincitur.
Lucerna corporis tui est oculus tuus, usque, Totum
corpus tuum tenebrosum erit.
Est autem oculus mentis intentio, quae si perversa
praecedit, omne opus pravum est, quod sequitur,
quamvis rectum esse videatur; nam per corpus
opera quae cunctis apparent signantur: quae si recta
quis facit intentione, etiamsi coram hominibus aliquid
imperfectionis habere videantur, omnia in bonum
cooperantur.
Si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae

quantae erunt. Si cordis intentio appetitu temporalium
in vobis caecatur, quanto magis ipsum factum
est tenebrosum, et nihil proderit, quia quomodo
tu feceris, tibi imputatur, non quomodo accipienti
provenerit.
Nemo potest duobus dominis servire, usque, Et alterum
contemnet. Videlicet diabolum audit, qui Deum
diligit. Nullius enim scientia Deum odisse ferre potest,
et ideo eum qui non timet, contemnit, dum ejus
mandata non custodit.
Non potestis Deo servire et mammonae. Audiat hoc
avarus, et studeat divitias, quae mammonae Syriaco
nuncupantur sermone, magis ut dominus distribuere,
quam ut servus custodire.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.