PL 92, col. 405
In Evangelium S. Lucae (Beda), J. P. Migne
Stephanus pro inimicis orabant, et mortuos David
planxit inimicos. Neque enim Dominus impossibilia,
sed perfecta juberet. Non deficientes ergo dum tempus
est, operemur bonum ad omnes, maxime autem
ad domesticos fidei.
Benedicite male dicentibus vobis, orate pro calumniantibus
vobis. Et haec se suique similes egisse, testatur
Apostolus, qui ait: Maledicimur, et benedicimus.
Blasphemamur, et obsecramus [(I Cor. IV)]
. Sed hic merito
movet, quomodo huic praecepto Domini non sit
adversum, quod et in prophetis inveniuntur multae
imprecationes adversus inimicos, quae maledictiones
putantur, sicuti est illud: Fiat mensa eorum coram
ipsis in laqueum, et caetera, quae ibi dicuntur. Joannes
apostolus ait: Qui scit fratrem suum peccare peccatum
non ad mortem, petet, et dabitur ei vita peccanti non
ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico
ut roget quis. Ubi primo videndum quia prophetae
per imprecationem quid esset futurum, cecinerunt,
non optantis voto, sed spiritu praevidentis, qui maxime
solent figura imprecantis futura praedicere, sicut
figura praeteriti temporis ea quae ventura erant
saepe cecinerunt. Deinde in Apostoli verbis intelligendum
esse quosdam fratres, pro quibus orare non
nobis praecipitur, cum Dominus etiam pro persecutoribus
nostris orare nos jubeat. Quae solvi quaestio
non potest, nisi fateamur esse aliqua peccata in fratribus
inimicorum persecutione graviora. Fratres
autem Christianos significari, multi divinarum Scripturarum
documentis probari potest. Peccatum ergo
fratris ad mortem puto esse, cum post agnitionem
Dei per gratiam Domini nostri Jesu Christi quisque
oppugnat fraternitatem, et adversus ipsam gratiam,
qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitatur.
Peccatum autem non ad mortem est, si quisquam
non amorem a fratre alienaverit, sed officia
fraternitatis debita per aliquam infirmitatem animi
non exhibuerit. Quapropter et Dominus in cruce ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt
[(Luc.
XXIII)]
. Nondum enim gratiae Spiritus sancti participes
facti, societatem sanctae fraternitatis inierant.
Et beatus Stephanus orat pro eis, a quibus lapidatur,
quia nondum Christo crediderant, neque adversus
illam communem gratiam dimicabant. Et apostolus
Paulus propterea, credo, non orat pro Alexandro,
quia jam frater erat, et ad mortem, id est, invidentiam,
fraternitatem oppugnando peccaverit.
Pro his autem qui non abruperant amorem, sed timore
succubuerant, orat ut eis ignoscatur. Sic enim
dicit: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit,
reddet illi Dominus secundum opera illius; quem et
tu evita, valde enim resistit nostris sermonibus [(II
Tim. IV)]
. Deinde subjungit, pro quibus orat, ita dicens: In prima mea defensione nemo mihi adfuit, sed
omnes me dereliquerunt: non illis imputetur
[(Ibid.)]
.
Ista differentia peccatorum, Judam tradentem a Petro
negante distinguit.
Si quis te percutit in maxillam, praebe et alteram. Non ait, eum qui te percutit noli tu percutere, quanquam