PL 92, col. 634

In Evangelium S. Lucae (Beda), J. P. Migne · In Evangelium S. Joannis (Beda), J. P. Migne

traderet, eduxit. Recte quindecim stadiis locum gloriosae
ascensionis a loco victoriosissimae passionis
secrevit, ut omnes pro se vel vivere vel mori cupientes,
et primo quiescendi post mortem, et in
fine a mortuis resuscitandi desiderio pariter et
amore firmaret.
Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio
magno, et erant semper in templo laudantes et benedicentes
Deum. Ascendente in coelum Domino, discipuli
adorantes in loco ubi steterunt novissime
pedes ejus, confestim Jerosolyma redeunt, quia
ibi promissionem Patris quam audiere per os Domini,
sunt exspectare praecepti. Gaudia magna referunt,
quia Deum ac Dominum suum, post triumphum
resurrectionis etiam coelos penetrasse laetantur.

Manent semper in templo laudantes et benedicentes
Deum ut in loco orationis et inter laudum devotiones
promissum sancti Spiritus adventum promptis
per omnia paratisque cordibus exspectent. Et
nos autem discipulorum exemplo post celebrata
Jerosolymis, et hoc in visione pacis, dominicae passionis
et resurrectionis solemnia, Bethaniae mox arva
Christo duce petamus, ut cum mente quieta, et
ab omni discordiarum turbine jam pacata, carnis
ejus et sanguinis sacramentis imbuamur: ipsi domus
obedientiae curemus existere, illius nimirum vestigia
sequentes, qui ut nobis formam vivendi tribueret,
factus est obediens usque ad mortem [(Pilipp. II)] .
Sic etenim quotidiana illius etiam nos meremur
benedictione sublimari, si, quotidie triumphalis

illius in coelum ascensionis memores, laudantes
et benedicentes Deum, in Jerusalem, id est,
in supernae pacis sperata jam jamque ac desiderata
visione quiescimus, similes hominibus exspectantibus
dominum suum, quando revertatur a nuptiis [(Luc. XII)] .
Quia vero beatus evangelista Lucas, inter
quatuor coeli animalia per vitulum, cujus victimatione
qui in sacerdotio eligebantur initiari sunt
jussi, designatus accipitur, eo quod ipse sacerdotium
Christi caeteris amplius exponendum susceperit,
pulcherrime qui evangelium suum a ministerio
templi per sacerdotium Zachariae coepit, hoc in
templi devotione complevit, cum apostolos inibi,
ministros videlicet novi sacerdotii futuros, non in
victimarum sanguine, sed in laude Dei et benedictione

conclusit. Amen.

caeteris dilectus a Deo dicitur, et huic matrem suam
de cruce commendavit Dominus, ut virginem virgo
servaret. Denique manifestius in Evangelio, quod
ipse incurruptibilis Verbi opus inchoans, solus Verbum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.