PL 92, col. 636

In Evangelium S. Joannis (Beda), J. P. Migne

diem recessus sui, convocatis discipulis suis,
in Epheso per multa signorum experimenta promens
Christum, descendens in defossum sepulturae
suae locum, facta oratione, positus est ad patres suos,
tam extraneus a dolore mortis, quam a corruptione
carnis invenitur alienus. Tamen post omnes Evangelium
scripsit; et hoc Virgini debebatur: quorum
tamen vel scriptorum in tempore dispositio, vel librorum
ordinatio, ideo per singula a nobis non exponitur,
ut, sitienti desiderio dilato, et quaerentibus
fructus laboris, et Deo magisterii doctrina servetur.
Amen.
BREVIARIUM EVANGELII D. JOANNIS.

adultera. Jesus lumen mundi esse se praedicat.
8.
Jesus de se interrogatus, principium se esse respondet.
Quod omnis peccator servus sit, et quod
Jesus ante Abraham sit. Caecum ex nativitate curat.
9.
De janua et ovili, per dedicationem deambulans
in templo, se et Patrem unum esse dicit. De
Lazari resurrectione.
10.
Maria pedes Jesu unxit, et capillis suis extergit.
Jesus super asinum sedet; et volentibus Graecis
videre Jesum, loquitur de grano frumenti, quod in
terram mittitur. Et vox de coelo ad Jesum, et quod
multi ex principibus crediderunt in Jesum, sed propter
Pharisaeos non confiterentur.
11.
Pedes discipulorum lavat. De Judae traditione,
et Petri negatione praedicit, et de dilectione fratrum,

et quod ipse in Patre, et Pater in ipso, et de observandis
mandatis Paracleti Spiritus.
12.
De vinea et palmitibus, et de dilectione, et de
promissione Paracleti, et omnia Patris sua esse, et
caetera mandata.
13.
Jesus discipulos Patri commendat. Jesus a Juda
traditur. De allocutione Pilati ad Judaeos de Jesu et
de Barabba.
14.
Passio Christi, et sepultura, et resurrectio ejus.
INCIPIT EXPOSITIO.
CAPUT PRIMUM.

a Domitiano, qui secundus post Neronem Christianorum
persecutor exstitit, exsul in Pathmos missus
est, nacta occasione illius pii Patris absentia, irrumpentes
in Ecclesiam haeretici, quasi in destituta pastore
ovilia lupi, Marcion, Cerinthus, et Ebion,
caeterique Antichristi, qui Christum fuisse ante Mariam
negabant, simplicitatem fidei evangelicae perversa
maculavere doctrina. Sed dum ipse post occisionem
Domitiani, permittente pio principe Nerva
rediret Ephesum, compulsus ab omnibus pene tum
Asiae episcopis et multarum Ecclesiarum legationibus,
de coaeterna Patri divinitate Christi, altius
facere sermonem, eo quod in trium Evangelistarum
scriptis, Matthaei, videlicet, Marci et Lucae, de humanitate
ejus, ac de his quae per hominem gessit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.