PL 92, col. 638

In Evangelium S. Joannis (Beda), J. P. Migne

vero facta Domini multo pauciora narrantem,
dicta vero ejus, ea praesertim quae Trinitatis unitatem,
et vitae aeternae felicitatem insinuarent, diligentius
et uberius conscribentem, in virtute contemplativa
commendanda suam intentionem atque praedicationem
tenuisse. Iste est siquidem Joannes unus
ex discipulis Christi, quem Dominus de fluctivaga
nuptiarum tempestate virginem vocavit: cujus virginitati
in hoc duplex testimonium in Evangelio datur,
quod et prae caeteris dilectus a Deo dicitur, et huic
matrem suam de throno crucis commendavit Deus,
ut virginem virgo servaret. Qui singulari privilegio
meruit castitatis, ut caeteris omnibus miraculorum
Christi scriptoribus altius divinae Majestatis simul
caperet ac patefaceret arcanum. Neque enim frustra

in coena mystica supra pectus Jesu recubuisse perhibetur [(Joan. XIII, XXI)] ,
sed per hoc verissime docetur
quia coelestis haustum sapientiae caeteris excellentius
de sanctissimo ejusdem pectoris fonte potaverit.
Unde et merito in figura quatuor animalium
aquilae volanti comparatur. Cunctis quippe avibus
aquila celsius volare, cunctis animantibus clarius
solis radiis infigere consuevit obtutus. Ita beatus
Joannes sublimius aeternae nativitatis Christi mysteria
conspexit. Ergo alii evangelistae Christum ex tempore
natum describunt, Joannes eumdem in principio jam
fuisse testatur, dicens: In principio erat Verbum.
Quod duobus modis intelligitur. Nam Pater principium
est: quasi dixisset, In Patre est Filius: quem
Verbum nominavit iste evangelista. Nec nos movere

debet quod in sequentibus hujus Evangelii, Judaeis
interrogantibus quis esset, ipse Deus Dei Filius
respondit: Principium, qui et loquor vobis [(Joan.
VIII)]
. Si enim Filius principium est, qui habet Patrem,
quanto facilius Deus Pater intelligendus est esse
principium, qui habet quidem Filium, cui Pater sit?
Filius enim Patris est Filius, et Pater, utique Filii
Pater est, et Pater Deus, sed non de Deo Deus;
Filius vero Deus de Deo est, et Pater dicitur lumen,
sed non de lumine: Filius dicitur lumen, sed lumen
de lumine. Sic Pater principium, sed non de principio;
Filius principium, sed a principio principium.
Quod enim erat in principio, non finitur tempore,
non principio praevenitur. Si vero ad creaturarum
vel temporum velis referre principium, quod ait:
In principio erat Verbum,
quidquid creaturarum
quodcunque principium habuit ut esset, erat tunc
Verbum Dei, per quod sunt omnia. Ideo quater dicit
evangelista, erat, erat, erat, erat, ut intelligeres
omnia tempora praevenisse coaeternum Deo Patri
Verbum. Alii evangelistae inter homines subito apparuisse
Dei Filium demonstrant; beatus Joannes apud
Deum semper fuisse declarat, dicens: Et Verbum
erat apud Deum. Alii eum verum hominem, ille ipsum
verum confirmat esse Deum, dicens: Et Deus erat
Verbum. Alii hominem eum apud homines temporaliter
conversatum, ille Deum apud Deum in principio
manentem ostendit, dicens: Hoc erat in principio
apud Deum. Si enim superius principium ad Patrem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.