PL 93, col. 100
Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne
autem Pelagianum dogma juvare credendum
est, quod dicitur de homine Sanctificat se, quasi aliquis
sine divino auxilio per liberum arbitrium possit
se sanctificare. Sed qui habet spem in Domino sanctificat
se quantum potest ipse nitendo, et ejus per
omnia gratiam flagitando, qui ait: Sine me nihil potestis
facere [(Joan. XV)]
; eique dicendo: Adjutor
meus esto, ne derelinquas me [(Psal. XXVI)]
.
Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit. Nemo
dicat: aliud est peccatum, aliud iniquitas. Nemo dicat:
Ego peccator sum, sed iniquus non sum. Omnis
enim qui facit peccatum, et iniquitatem facit, quia peccatum
est iniquitas. Virtus hujus sententiae facilius
in lingua Graecorum, qua edita est Epistola, comprehenditur,
siquidem apud eos iniquitas ἀνομία vocatur,
quod significat quasi contra legem vel sine lege factum,
siquidem lex Graece νόμος appellatur. Cum ergo dicit
Joannes, quia omnis qui facit peccatum, et iniquitatem
facit, hoc est ἀνομίαν, et peccatum est iniquitas, manifeste
insinuat quia omne quidquid peccamus, contra
legem Dei facimus, juxta illa Psalmistae: Praevaricantes
reputavi omnes peccatores terrae [(Psal. CXVIII)]
.
Omnes enim qui peccant praevaricationis rei sunt,
hoc est, non solum illi qui datam sibi scriptae legis
scientiam contemnunt, sed et illi qui innocentiam
legis naturalis quam in protoplasto omnes accepimus,
sive infirmitate, sive negligentia, sive etiam ignorantia,
corrumpunt. Sed et Latinum nomen eidem
rationi congruit, quod iniquitas quasi aequitati adversa
nuncupatur, quique facit peccatum, et iniquitatem
facit, et peccatum est iniquitas. Quia quicunque
peccat contrarius nimirum aequitati divinae legis
peccando existit. Verum, ne nos, qui peccatis et iniquitatibus
ad purum carere nequimus, prorsus de
salute desperemus, videamus quod sequitur de Domino:
Et scitis quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, etc. Hoc et Joannes Baptista testimonium perhibens
de Domino ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata
mundi. Ideo autem peccata tollere potuit Dominus,
quia peccatum in eo non est. Tot et tanti homines
in mundum venere perfecti, sed eorum nullus
peccata tollere potuit mundi, quia nullus sine peccato
esse potuit in mundo. Non ergo glorietur Pelagius,
non se Julianus ejus sectator extollat, audiens
quia omnis qui habet spem in Domino sanctificat se.
Nemo enim tollit peccata, quae nec lex quamvis sancta
et justa et bona potuit auferre, nisi ille in quo
peccatum non est. Tollit autem, et dimittendo quae
facta sunt, et adjuvando ne fiant, et perducendo ad
vitam ubi fieri omnino non possint.
Omnis qui in eo manet, non peccat. In quantum in
eo manet, in tantum non peccat.
Et omnis qui peccat non vidit eum, nec cognovit eum. Visionem dicit et cognitionem fidei, qua justi etiam
in hac vita Deum videre delectantur, donec ad ipsam
speciem apertae visionis ejus in futuro perveniant, de
qua supra dicitur: Quoniam videbimus eum sicuti est.
Omnis ergo qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. Si