PL 93, col. 89

Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne

debitoribus nostris
[(Matth. VI)]
. Nemo ergo, docente
Pelagio, liberum se a peccatis ac debitis vivere posse
credat, cum viderit apostolos, docente Domino, pro
suis orare delictis. Sed et alibi scriptum est: Septies
in die cadit justus, et resurgit [(Prov. XXIV)]
. Impossibile
namque est quemlibet sanctorum non aliquando
in minimis peccatis, quae per sermonem, per cogitationem,
per ignorantiam, per oblivionem, per necessitatem,
per voluntatem, per subreptionem commitstuntur,
lapsum incurrere, nec tamen justi esse desistunt,
quia citius a reatu, Domino opitulante, resurgunt.
CAPUT II.
Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Non
est sibi ipse contrarius, qui supra nos sine peccato

vivere non posse perhibebat, nunc autem ideo scribere
se nobis dicit, ne peccemus. Sed ibi nos necessarie,
providenter atque salubriter nostrae fragilitatis
admonuit, ne quis sibi quasi innocens placeat, et se
de meritis extollendo plus pereat, hic consequenter
hortatur, ut si omni culpa carere nequimus, demus
tamen operam quantum valemus, ne nos ipsi fragilitatem
nostrae conditionis negligenter agendo vivamus,
sed contra omnia vitia strenue vigilanterque dimicemus,
maxime majora et apertiora, quae, Domino
juvante, facilius superare vel cavere valemus, ut
juxta quod Paulus ait: Tentatio nos non apprehendat
nisi humana [(I Cor. X)]
, hoc est ea sola quam humana
infirmitas ad integrum declinare non potest.
Sed etsi quis peccaverit, advocatum habemus, etc.

Vide ipse Joannes quantum servet humilitatem quam
docet, certe vir justus erat et magnus, qui de pectore
Domini mysteriorum secreta bibebat. Non tamen
dixit, Advocatum me habetis apud Patrem, sed advocatum,
inquit, habemus. Et habemus dixit, non
Habetis. Maluit se ponere in numero peccatorum, ut
haberet advocatum Christum, quam ponere se pro
Christo advocatum, et inveniri inter damnandos superbos.
Nec tamen dicendum quia episcopi vel praepositi
non petant pro populo. Orat enim Apostolus
pro plebe, orat plebs pro Apostolo, qui dicit: Orantes
simul et pro nobis et pro vobis, ut Deus aperiat nobis
ostium verbi [(Coloss. IV)]
. Et pro Petro orabat
Ecclesia cum esset in vinculis Petrus, et exaudita

est, quomodo et Petrus pro Ecclesia, quia omnia
pro invicem membra orant. Caput pro omnibus interpellat,
de quo scriptum est: Qui est ad dexteram
Dei, qui etiam interpellat pro nobis [(Rom. VIII)]
. Unigenito
enim Filio pro homine interpellare est, apud
coaeternum Patrem seipsum hominem demonstrare.
Eique pro humana natura rogasse est, eamdem
naturam in divinitatis suae celsitudine suscepisse.
Interpellat ergo pro nobis Dominus, non voce, sed
miseratione, quia quod damnare in electis noluit,
suscipiendo servavit. Et bene cum diceret, advocatum
nos apud Patrem habere Jesum Christum,
addidit justum; justus namque advocatus injustas
causas non suscipit: qui tunc justus nos defendet
in judicio, si nunc nosmetipsos et cognoscimus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.