PL 93, col. 91

Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne

tenebrae, nunc autem lux in Domino [(Ephes. V)]
.
Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, etc.
Dominus praecepit diligere inimicos; qui ergo dicit
se esse Christianum, et fratrem odit, in peccatis est
usque adhuc. Et bene addidit usque adhuc, quia nimirum
omnes homines in tenebris nascuntur vitiorum,
in tenebris manent omnes, donec gratia baptismi
per Christum illuminentur. Sed et is qui cum
odio fratris accedit ad fontem vitae quo renascatur,
et ad potum sanguinis pretiosi quo redimatur, etsi
se illuminatum a Domino aestimat, in tenebris est
usque adhuc, neque ulla ratione peccatorum umbras
exuere potuit, qui viscera charitatis induere non curavit.
Hinc est enim quod Simon nuper baptismatis
unda perfusus, ab eo qui claves coeli habuit, audivit:
Non est tibi pars neque sors in sermone isto; in
felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video
te esse
[(Act. VIII)]
. Quia videlicet collegio fraternitatis
neglecto, donum Spiritus, quo unitas Ecclesiae
conservatur, pecunia emere ac privatim cupiebat
habere.
Qui diligit . . . . . et scandalum in eo non est. Id est,
offensio; qui enim diligit fratrem suum, tolerat
omnia propter unitatem unitatis. Pax enim multa diligentibus
nomen tuum [(Psal. CXVIII)]
, id est, charitatem, et non est illis scandalum
[(Ibid.)]
. Et Paulus dicit: Sufferentes invicem in charitate, studentes servare
unitatem Spiritus in vinculo pacis
[(Ephes. IV)]
.
Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, etc.

It enim nescius in gehennam, ignarus et caecus praecipitatur
in poenam, recedens scilicet a Christi lumine
monentis et dicentis: Ego sum lumen mundi.
Qui me secutus fuerit, non ambulabit in tenebris, sed
habebit lumen vitae [(Joan. VIII)]
.
Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata
propter nomen ejus. Omnes suos auditores, quos
ipse in Christo praecesserat, filiorum nomine glorificat,
quia videlicet renati ex aqua et Spiritu remissionem
acceperant peccatorum. Et ne dubites fideles
quosque patrum praecedentium filios recte posse
nominari, audi prophetam de Ecclesia canentem, Omnis gloria ejus filiae regis ab intus
[(Psal. XLIV)]
;
itemque ad eamdem, Pro patribus tuis nati sunt tibi
filii [(Ibid.)]
.
Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum qui
ab initio est. Patres non aetate, sed sapientia majores
ac maturos appellat. Senectus enim venerabilis
est, non diuturna neque annorum numero computata. Cani sunt autem sensus hominis, et aetas senectutis
vita immaculata
[(Sap. IV)]
. Patrum namque est antiqua
meminisse, ac nosse, et haec minoribus pandere.
Unde scriptum est: Interroga patres tuos, et
annuntiabunt tibi [(Deut. XXXII)]
. Et ideo recte patres
appellat eos qui eum qui ab initio est, id est Dominum
Jesum Christum, una cum Patre et Spiritu
sancto nosse, et suis auditoribus fideliter praedicare
didicerunt.
Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. Adolescentiae tempus propter incentiva carnis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.