PL 94, col. 44
Homiliae (Beda), J. P. Migne
recte credenda et confitenda est. Idem veritatis
plenus erat, et est ipsa videlicet Verbi divinitate,
quae hominem illum singulariter electum, cum quo
una Christi persona esset, assumere dignata est, non
aliquid suae divinae substantiae, ut haeretici volunt, in
faciendam hominis naturam commutans; sed ipsa
apud Patrem manens, totum quod erat, totam de
semine David naturam veri hominis, quam non habebat,
suscipiens. Unde oportet, fratres charissimi,
ut qui humanam Redemptoris nostri nativitatem
hodie annua devotione recolimus, et divinam pariter
et humanam ejus naturam non annuo, sed continuo
semper amplectamur amore. Divinam, per quam
creati sumus, cum non essemus; humanam, per
quam recreati sumus, cum perditi essemus. Et quidem
divina conditoris nostri virtus, sine assumptione
humanitatis nos recreare erat idonea: humana autem
ejusdem Redemptoris nostri infirmitas, sine
assumente se, et inhabitante in se, et operante per
se divinitate, nos recreare nequivit. Atque ideo Verbum
caro factum est, id est, Deus homo factus est,
et habitavit in nobis, ut per cognitum nobis hominis
habitum nobis conversando congruere, nos alloquendo
instruere, nobis vivendi viam praebere, pro
nobis contra hostem confligere, nostram mortem
moriendo ac resurgendo posset destruere: per coaeternam
vero Patri divinitatem nos interius vivificando
ad divina sustolleret, remissionem nobis peccatorum
pariter ac Spiritus sancti dona concederet,
et post bonorum perfectionem operum non solum nos
ad videndam gloriam clarificatae suae perduceret humanitatis,
sed et incommutabilem nobis essentiam
suae divinae majestatis ostenderet, in qua vivit et regnat
cum Patre in unitate Spiritus sancti per omnia
saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA VIII. IN DIE NATALI SANCTI JOANNIS BAPTISTAE.
JOAN. XXI. In illo tempore dixit Jesus Petro, Sequere
me. Conversus Petrus vidit illum discipulum
quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in
coena super pectus ejus, et dixit: Domine, quis est
qui tradet te? etc.
Lectio sancti Evangelii quae nobis lecta est, fratres
mei, tanto majori a nobis intentione debet per
singula verba pensari, quanta magna gratiae supernae
dulcedine tota redundat. Commendat enim nobis
beatissimus evangelista et apostolus Joannes privilegium
amoris praecipui, quo caeteris amplius meruit
honorari a Domino: commendat testimonium
evangelicae descriptionis, quod veritate divina subnixum
nullus fidelium dubitare permittitur: commendat
placidam suae carnis absolutionem, quam
Domino specialiter se visitante percepit. Sed ut
perfectae lectionis hujus principia considerare valeamus,
libet superiora parumper attendere. Apparuit
Dominus post resurrectionem discipulis septem,
inter quos erat Petrus et Joannes, quibus frustra in
piscando tota nocte laborantibus, et stans in littore
copiosa rete eorum piscium multitudine implevit,