PL 94, col. 46
Homiliae (Beda), J. P. Migne
carnali voluptate retraxerit, potiore sui amoris dulcedine
donavit. Denique huic moriturus in cruce matrem
suam commendavit, ut virginem virgo servaret,
et ipso post mortem ac resurrectionem in coelos ascendente,
non deesset ejus genitrici filius, cujus
casta vita castis ejus tueretur obsequiis. Ponit et
aliud suae personae beatus Joannes indicium, subjungens: Qui et recubuit in coena super pectus ejus,
et
dixit, Domine, quis est qui tradet te? Hoc quomodo
gestum sit, superiora hujus Evangelii loca plenius
ostendunt; quia videlicet in coena, quam ultimam ante
passionem cum discipulis Salvator habuit, in qua
eorum pedes lavit, eisque corporis ac sanguinis sui
tradidit mysteria celebranda, discipulus ille quem diligebat
supra pectus ejus recubuerit. Et cum dixisset
eis, Amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet
me, respondit ille discipulus, innuen e Petro ut interrogaret
et diceret ei, Domine, quis est? Ait [ Al.,
At] Dominus, Ille est [Al. add. inquit] cui ego intinctum
panem porrexero. Quod autem discipulus
ille supra pectus magistri recubuit, non praesentis
solummodo dilectionis, sed et futuri erat signum
mysterii. Figurabatur etenim jam tunc Evangelium
quod idem discipulus erat scripturus, uberius atque
altius caeteris sacrae Scripturae paginis arcana divinae
majestatis esse comprehensurum. Quia enim in pectore
Jesu sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae
absconditi, merito supra pectus ejus recubat quem
majore caeteris sapientiae et scientiae singularis munere
donat. Caeteros quippe evangelistas novimus
plura de miraculis nostri Salvatoris, pauciora de divinitate
locutos: Joannes autem perpauca de humanis
scribens actibus, potius se exponendis divinae naturae
indidit arcanis, patenter insinuans quanta de
pectore Jesu fluenta doctrinae coelestis, quae nobis
ructaret hauserit. Sequitur:
Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Jesu, Domine,
hic autem quid? Quia se beatus Petrus audierat per
passionem crucis clarificaturum esse Deum, voluit
etiam de fratre et condiscipulo cognoscere qua esset
ipse morte perpetuam transiturus ad vitam.
Dicit ei Jesus, Sic [Al., Si] eum volo manere donec
veniam; quid ad te? Tu me sequere. Non, inquit, eum
per passionem martyrii volo consummari, sed absque
violentia persecutoris diem exspectare novissimum,
quando ipse veniens eum in aeternae beatitudinis
mansione recipiam. Et quid hoc ad te? Tu tantum
crucis patibulum subeundo mea te vestigia sequi
debere memento. Et quidem hanc Domini responsionem
fratres tunc temporis ita tractabant, quasi
Joannes nunquam esset moriturus. Quod non ita
esse intelligendum ipse Joannes admonere curavit,
qui cum praemisisset exisse sermonem istum inter
fratres, quia discipulus ille non moritur, solerter
adjecit atque ait: Et non dixit ei Jesus, quia non
moritur, sed, sic [Al., si] eum volo manere donec veniam;
quid ad te? Non ergo putandum quia discipulus
ille non sit mortuus in carne, quia nec Dominus hoc
de illo futurum praedixit, et Psalmista ait: Quis est