PL 94, col. 803

Martyrologium (Beda), J. P. Migne

omni Ecclesiae Dei utilissimam idem apostolus. Demum
post praedicationis officium fidelissime consummatum,
beatum finem adeptus, sepultus est in ecclesia
ubi a beato apostolo fuerat dignus minister
constitutus. Apud Africam natale sanctorum, Aquilini,
Gemini, Eugenii, Marciani, Quinti, Theodoti et
Triphonis, praeclarissimorum martyrum, quorum
gesta habentur. Eodem die Romae sanctorum martyrum
Prisci presbyteri, et Priscilliani clerici, atque
benedictae religiosissimae feminae, tempore Juliani
impiissimi Augusti, qui gladio martyrium compleverunt.
Item Romae beatae Dafrosae, uxoris B. Fabiani
martyris, quae post damnationem viri sui primum
relegata est exsilio, deinde ab impio Juliano capite
jussa est puniri. Et sancti Ferrutii martyris.

E. NON. JANUARII.
-- Romae natale sancti Telesphori
papae, qui septimus post Petrum apostolum

Paulo Cretensium episcopus. A. T. L. In Africa nat.
Aquilini, Gemini, Eugenti, Vincti, [Triphonis deest
L.] Triphonis. In Oriente Bononia civitate, Hermetis,
Aggaei, Gagii. C. V. In Africa Aquilini. In Bononia
civitate Hermetis, Aggaei. Deficit nomen utrumque
in C.
5.
--NONIS. Vacat Baeda.
Florus in A. T. L. Hierosolyma depositio Simeonis
prophetae, qui a Spiritu sancto responsum accepit,
non visurum se mortem, nisi videret Christum Domini.
In Antiochiae ecclesia, quae vocatur Poenitentia,
depositio S. Simeonis confessoris, qui in columna
stans arctissime vixit, et incolis loci illius
multas tribuit sanitates. Hic post conversionem nullam
unquam mulierem oculis attentis aspexit. Postquam
vero columnae editiori se sanctitate fervens

invexit, non modo extraneae mulieri, verum etiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.