PL 95, col. 1163
Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne
Vel ideo fuerat desponsata Joseph, ut nato infanti,
vel ipsi Mariae curam videretur gerere Joseph, sive
in Aegyptum iens, vel inde denuo veniens: ideo desponsata
fuit Joseph, non tamen in concupiscentia
juncta. Mater, inquit, ejus. Mater immaculata, mater
incorrupta, mater intacta. Mater ejus: cujus ejus?
Mater Dei unigeniti, Domini et regis omnium, plasmatoris
et creatoris cunctorum: illius qui in coelis
est sine matre, et in terris est sine patre; ipsius qui
in coelis secundum deitatem in sinu est Patris, et
in terris, secundum corporis susceptionem, in sinu est
matris. O magnae admirationis gratia! o inenarrabilis
suavitas! o ineffabile magnumque sacramentum!
Ipsa eademque virgo, ipsa et mater Domini, ipsa et
genitrix, ipsa ejus ancilla, plasmatio ejus ipsa quae
genuit. Quis unquam ista audivit? quis vidit talia?
quis hoc excogitare potuit, ut mater virgo esset, et
intacta generaret, quae et virgo permansit et genuit?
Sicut enim quondam rubus comburi videbatur, et
ignis eum non tangebat [(Exod. III)] , et sicut tres pueri
in camino inclusi habebantur, et tamen eos non laedebat
incendium, nec odor fumi erat in eis: vel quemadmodum
fuit in Daniele, cui, intra lacum leonum
incluso, claustris non apertis, allatum est ei prandium
ab Abacuc [(Dan. III, VI, XV)] : ita et haec sancta
virgo genuit Dominum, sed intacta permansit. Mater
effecta est, sed virginitatem non amisit. Genuit infantem,
et (ut dictum est) virgo permansit. Virgo ergo genuit,
et virgo permansit. Mater filii facta est, et castitatis
sigillum non perdidit. Quare? Quia non homo iste
tantum qui videbatur, sed unigenitus erat Deus qui in
carnem advenerat. Nec subito carnaliter genitus est,
sed perfecta deitas in corpore venit. Integer ergo iste
et indivisus Deus in humano adveniens vel genitus est
corpore, quique Deus et Dominus figuram servi suscepit.
Non enim pars unigeniti venit in corpore, nec se
ipse divisit, ut dimidius esset apud Patrem, et dimidius
esset in Virgine, sed totus apud Patrem, et totus in
Virgine, totus in sinu Patris et totus in humano
corpore: non relinquens superna, venit quaerere
terrena, quae in coelis sunt conservans, et quae in
terris sunt salvans. Ubique omnipotens, inscissus,
indivisus, hic sanctus unigenitus Deus. Si enim hoc
verbum humanum et corporale immissum in auribus
plurimorum, non dividitur per singulos, ut pars in
alio, et pars sit iterum in alio, sed in omnibus integrum
et plenum habetur, ut in unoquoque totum
sit, quanto magis Verbum Dei unigenitus ubique totus
est, et in coelo, et in terra, et apud Patrem, et in
Virgine? Et non dividitur, ut dictum est, neque
scinditur, neque in partes efficitur, sed totus totum
tenet, totum implet, totum illustrat et possidet. Hujus
itaque unigeniti Dei dicitur haec mater virgo Maria,
digna digni, immaculata sancti, una unius, unica
unici; nec enim alter unigenitus super terram venit,
aut alia virgo unigenitum genuit. In his omnibus quae
dicta sunt, desponsata legitur mater ejus Maria. Et
ait: Inventa est in utero habens. Cui inventa, aut a
a quo inventa est? Primo ab angelis custodientibus