PL 95, col. 1169
Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud
Deum, et Deus erat Verbum [(Joan. I)]
.
Qui in principio erat, etc. Hanc homiliam videsis
apud sanctum Augustinum, Operum ejus tomo V,
Patrologiae XXXIX, col. 2176, ubi inscribitur, DE
FIDE CATHOLICA.
HOMILIA XXIX. DE SANCTO STEPHANO. [(Ex beati Hieronymi in Evangelium Matthaei commentariorum libro IV.)]
In illo tempore dicebat Jesus turbis Judaeorum et
principibus sacerdotum. Ecce ego mitto ad vos prophetas,
et sapientes, et scribas; et ex illis occidetis et crucifigetis,
et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, etc. [(Matth. XXIII)] .
Hoc quod antea dixeramus, etc. Sequentia vide
apud sanctum Hieronymum, Operum ejus tomo VII,
Patrologiae XXVI, col. 172.
HOMILIA XXX. DE EODEM FESTO. [(Ex Herico.)]

principibus sacerdotum: Ecce ego mitto ad vos prophetas
et sapientes, etc. [(Matth. XXIII)] .
Evangelicae hujus lectionis intellectus superiori
narrationi haerere videtur. Supra siquidem Redemptor
noster scribas et pharisaeos plurimis increpationibus
objurgasse, atque inter caetera dixisse
perhibetur: Vae vobis, scribae et pharisaei, qui aedificatis
monumenta prophetarum, et dicitis: Si fuissemus
in diebus patrum nostrorum, non essemus in sanguine
prophetarum socii eorum. Atque post pauca: Et vos,
inquit, implete mensuram patrum vestrorum. Quod est
dicere: Quae illi minus fecerunt, vos supplete. Illi
occiderunt servos, vos Dominum crucifigetis: illi
homines, vos Deum. Et quasi ad haec illi possent
objicere: Non habemus modo prophetas quos occidamus,
adjungit: Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas,

et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et
persequemini de civitate in civitatem. Prophetae hic
apostoli appellantur, quia per donum Spiritus sancti
futurorum habebant notitiam. Ipsi sunt sapientes
corde, quia sermonem proferre noverunt in tempore
opportuno. Ipsi scribae, quia legem Dei scriptam habent
per Spiritum sanctum in cordibus suis. Ex illis
ergo occiderunt Jacobum fratrem Joannis, et ipsum
Joannem Baptistam, lapidaverunt Stephanum, crucifixerunt
Petrum, flagellaverunt duodecim apostolos,
quando ibant gaudentes a conspectu concilii,
quoniam digni habiti sunt haec pro nomine Domini
pati, et persecuti sunt eos de civitate in civitatem:
ut non recepti ab eis, juste ad gentes migrarent. Ut
veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est
super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem
Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter