PL 95, col. 1172
Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne
infirmetur, ipsa etiam raucitate vocis exprimente
affectum magnae compassionis. Qui ergo alibi Herodem
vulpem vocat [(Luc. XIII)] , recte se hic gallinae
similat. Ut enim vulpes gallinis vorandis juges praetendit
insidias, sic Herodes Redemptoris nostri necem
sitiens, perennibus odiis insectando infestabat.
Cujus saevitia inde potissimum claret, quod cum Pilatus
ad ejus judicium Christum Dominum misisset [(Luc. XXIII)] ;
ille eum sprevit cum exercitu suo et illusit.
Hoc etiam genus animantis cui se Redemptor
comparat, quod in caeteris difficilius invenitur, alis
suos pullos protegit, et contra milvum se erigit. Sic
et mater nostra, id est Dei sapientia, quae Christus
est, per carnis susceptionem infirmata quodammodo
pro nobis (sicut Apostolus ait: Quod infirmum est
Dei, fortius est hominibus [I Cor. I]), protegit infirmitatem
nostram, et resistit diabolo, ne nos in interitum
rapiat. In qua tamen defensione quod gallina
contra milvum conatur affectu, hoc adversum
diabolum perficit potestate. Si autem gallina per
significationem Deus intelligitur, duae alae ejus
Moyses et Aaron qui eduxerunt populum de Aegypto,
seu Zorobabel vel Esdras, et Neemias, ac Jesu filius
Josedech duces, qui eduxerunt eos de Babylone, et
sub quibus idem populus Israeliticus de diversis captivitatibus
est liberatus vel congregatus. Quid autem
est quod dicit: Quoties volui, et noluisti? Nunquid
humana voluntas voluntati Dei praevalet, cum scriptum
sit: Omnia quaecunque voluit, fecit [(Psal. CXIII)]
?
Ad hoc dicendum quod liberum arbitrium Deus homini
contulit, propter quod dicit, noluisti. Ac si diceret:
Ex mea parte volui, sed tu ex tua noluisti.
Aliter: Ego quidem volui, et quod volui, etiam te
nolente, feci. Illa ergo filios quidem suos ab illo
colligi noluit, sed ea quoque nolente, filios ejus ipse
collegit quos voluit. Ecce relinquetur vobis domus vestra
deserta. Domum Judaeorum, vel civitatem Hierusalem,
quam juxta evangelistam nidum vocaverat,
vel angustum in ea templum significat, quod
primum quidem merito infidelitatis eorum a Deo
desertum est, clamantibus angelicis potestatibus:
Transeamus ab his sedibus. Deinde in vindictam
crucis dominicae Romanis vastantibus, et tanquam
vacuum nidum diripientibus, cunctis suis haereditatibus
est destitutum. Dico autem vobis, non me videbitis
amodo donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine
Domini. Hoc de futuro tempore propinquante ad judicium
Domino dictum, quando ad praedicationem
Eliae et Enoch Judaei conversi ad fidem, Christum
Domini benedictum non voce tantum, sed et operibus
proclamabunt. Nam postquam hoc Dominus
dixit, non legimus Judaeos hujuscemodi confessionem
in ejus laudem protulisse. Postea enim hoc
dixit quo quando intravit in templum cum laudibus
turbarum, dum hunc ipsum versiculum in laudem
Christi (ut supra narratum est) decantarent.
Habent igitur Judaei tempus poenitentiae sibi datum,
ut si voluerint confiteri Christum Dei Patris Filium
benedictum in nomine Domini, faciem illius intueri