PL 95, col. 1178

Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne

ignorantia languoris, secundum silentium est desperatio
curationis, tertium silentium est adeptio
sanitatis. Primum silentium fuit ante legem, secundum
inter legem et gratiam, tertium erit post hanc
vitam. Primum ergo silentium quando homo non
agnovit morbum suum, et ideo siluit, nec quaerebat
remedium. Sed postquam lex subintravit et ostendit
languidis vulnera sua, statim ruptum est silentium,
et coeperunt mox aegri salutem quaerere. Sed
quia per opera legis ubi salus non erat, salvari volebant,
quod quaerebant invenire non potuerunt.
Tandem igitur considerans homo per legem neminem
justificari posse, quasi per diuturnos clamores
fatigatus, et jam desperans, rursus loqui cessavit,
et subsecutum est secundum silentium. Tunc ergo

omnipotens Verbum Dei Patris in carne veniens, rupit
silentium, locutum est pacem, dedit gratiam,
proposuit misericordiam, promisit veniam, et coeperunt
aegri currere ad medicum, et quasi magnis
clamoribus, sic pura fide cordis et vera confessione
oris flagitare remedium. Hoc itaque nunc in praesenti
vita agitur, ut homo per gratiam Dei sanitatem
recipiat. Sed cum plenam sanitatem receperit, et
ad illam felicitatem immortalitatis perductus fuerit,
non erit amplius quod petat. Et tunc sequetur tertium
illud beatum silentium quod nunquam habebit
finem. Inter primum et medium silentium multa sonuerunt
verba, sed inter medium et ultimum silentium
sonat unum verbum. Multa verba fuerunt,
multiplicia legis mandata quae per Moysen data est.

Unum Verbum est gratia Dei, quae per Jesum Christum
facta est, vel potius Jesus Christus est. Moyses
famulus Dei multa verba, multos sermones protulit;
Deus Pater unum Verbum, unum sermonem
misit. Sed sermones Moysi omnipotentes non fuerunt,
quia quod dicebant, facere non potuerunt: et
ideo tandem quando in promissione deficiendo siluerunt,
tunc omnipotens Verbum venit, sermo Dei
qui non solum dixit, sed quaecunque voluit fecit.
Iste sermo, istud Verbum adhuc loquitur, quandiu
in fidelibus suis promissiones suas operatur. Atque
cum promissa impleverit, quasi tunc loqui cessabit:
cum autem promissa impleta fuerint, quia amplius
quod petatur non erit, felix in sempiternum silentium

erit. Dum ergo medium silentium tenerent omnia;
bene omnia, hoc est, non solum illi qui in petitione
desperabant, sed et illi qui in promissione
defecerant, et nox in suo cursu medium iter haberet.
Nox etenim in sacra Scriptura aliquando pro
diabolo, aliquando pro membris ejus, id est, peccatoribus
et iniquis, aliquando pro ipso peccato,
aliquando pro praesenti vita accipitur. Per noctem
ergo in hoc loco mortalis hujus vitae fluxus signatur,
sicut per diem alibi claritas vitae perpetuae. Praesens
igitur vita nox est, vita vero futura dies. Nox ista
habet vesperam, dies illa habet auroram. Vespera
vero praesentis noctis fuit inclinatio hujus diei; aurora
vero illius diei, inclinatio praesentis saeculi
Vespera quoque hujus noctis fuit ex quo Adam peccavit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.