PL 95, col. 1180

Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne

erant in regione illa vigilantes, et observantes vigilias
noctis super gregem suum. Venit angelus sub
ipsa hora nativitatis Jesu, et ait ad eos: Annuntio vobis gaudium magnum,
ite et invenietis infantem
involutum pannis, et positum in praesepio [(Luc. II)]
.
Necdum angelus verba finierat, ecce multitudo coelestis
exercitus laudare et benedicere coepit Dominum.
Cum hoc pastores trepidi perspexissent, et angelus
recessisset ab eis, dixerunt ad invicem: Eamus usque Bethleem, et videamus factum quod Dominus
ostendit nobis
[(Ibid.)]
. Venerunt et invenerunt parvulum.
Tam illi quam parentes quae facta fuerant mirabantur:
super hoc et de Simeone scribitur quod
rumorem auxerit et miraculi, vel magna pars fuerit.
Tenuit enim puerum in brachiis suis, et ait:
Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace secundum
verbum tuum, quia viderunt oculi mei salutare
tuum.
Fastigium et ut ita dicam culmen super his
quae jactabantur de Jesu, et pater et mater illius
mirabantur, sermo Simeonis fuit. Non enim sufficit
ei tenere parvulum, et ea quae de semetipso scripta
sunt proloqui, sed benedixit patri illius et matri:
et de ipso quoque prophetavit infante, dicens: Ecce
positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum
in Israel, et in signum cui contradicetur. Et
tuam quoque ipsius animam pertransibit gladius, ut
revelentur ex multis cordibus cogitationes. Quid sibi
vult hoc quod ait: Ecce positus est hic in ruinam et
in resurrectionem multorum in Israel? Huic quid simile
in Evangelio secundum Joannem scriptum reperi:
In judicium ego in mundum
istum veni, ut qui
non vident videant, et qui vident caeci fiant [(Joan. IX)]
.
Quomodo ergo in judicium venit, ut non videntes de
nationibus viderent, et qui prius videbant de Israel,
caeci fierent? sic venit in ruinam et in resurrectionem
multorum. In adventu enim Domini Salvatoris
qui prius steterant, corruerunt, et qui ceciderant,
surrexerunt. Una est haec interpretatio de eo quod
dictum est: Ecce iste positus est in ruinam et in resurrectionem
multorum in Israel. Est autem et altius
quid intelligendum adversus eos vel maxime qui
contra Conditorem latrant, et hinc inde de Veteri
Testamento testimonia quae non intelligunt congregantes,
simplicium corda decipiunt. Aiunt enim:
Ecce Deus legis et prophetarum, videte qualis sit:
Ego,
inquit, occidam et vivificabo, percutiam et ego
sanabo, et non est qui se eruat de manibus meis [(Deut. XXXII)]
.
Audiunt occidam, et non audiunt vivificabo;
audiunt percutiam, et audire contemnunt et ego sanabo.
Istiusmodi occasionibus Creatorem
calumniantur. Igitur antequam interpreter quem
sensum habeant, ego interficiam et vivificabo, percutiam
et sanabo, opponam eis testimoniam Evangelii,
dicamque adversum haereticos. Innumerabiles
quippe haereses sunt quae Evangelium secundum
Lucam recipiunt. Si propterea cruentus et tantum
judex, et crudelis est Conditor, quia dicit: Ego interficiam
et vivificabo, percutiam et sanabo, manifestissimum
est et Jesum ipsius esse Filium. Eadem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.